Canis leporarius

E Vicipaedia
Canis leporarius a Heywood Hardy(en) anno 1880 pictus

Canis leporarius[1] (vulgo greyhound[2]) est varietas canum Agasaeorum(en)[3], quae a canibus Celtarum millennio primo a.C.n. in Britanniam adductis originem ducit. Sicut Agasaei ceteri, proportionum corporis gratia ad currendum canis leporarius optimus est et in venatu semper usurpabatur; nam etiam leporem capere potest. Velocitas canis leporarii currentis a 60 ad 70 chm/h est; in certaminibus usque ad 65 chm/h currit.

Canis leporarius in certamine currit

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannis Caii De canibus Britannicis, 10b.
  2. Quod minime canem canum significat.
  3. De canibus Britannicis, ibidem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Varietatis descriptio (Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Edmund Russell, Greyhound Nation: A Coevolutionary History of England, 1200–1900. Cambridge University Press, 2018. ISBN 978-0521762090 (Anglice)
  • Charles Blanning, The Greyhound and the Hare: A History of the Breed and the Sport. The National Coursing Club, 2018. (Anglice)