Jump to content

Candidus Fuldensis

E Vicipaedia

Candidus Fuldensis, sive Brun Candidus Fuldensis natus inter annum 770 et 780 mortuus est anno 845. Fuit monachus Benedictinus et presbyter in abbatia Fuldensi, poeta scriptorque Latinus atque etiam pictor et illuminator librorum excellebat.

Puer oblatus a parentibus monasterio Fuldensi traditus ibi monachus et presbyter factus est. Ab abbate Ratgario (802-817), qui praeclarum ingenium iuvenis illius animadverterat, ad curiam Caroli Magni imperatoris missus apud Eginhardum inter alia etiam artem pingendi discebat. Fuldam reversum eum Hrabano Mauro, postquam ille abbas (822) factus est, successisse in scholam monasticam dirigendam quidam viri docti putaverunt. Sed cum ad hanc opinionem confirmandam non aliud documentum attulerint nisi magistri titulum, quo ornetur, haec res in dubio relinquitur. Nam titulus ille non praeceptoribus tantum, sed etiam monachis artem aliquam exercentibus attributum esse videtur. Ipsius autem verbis constat eum postea ad quoddam ministerium exterius administrandum delegatum esse. Ibi eum scholarum quandam exteriorum, quarum nonnullas iussu Karoli magni in locis quibusdam ad coenobium Fuldense pertinentibus institutas esse scimus, rexisse verisimile est.

Vitarum seriem Fuldensium abbatum descriptarum, quam Aegil, quartus Fuldensis coenobii abbas (818-822), vitam Sturmi abbatis dictando inchoaverat, ipso suadente Brun Candidus continuavit primum Vitam Baugulfi abbatis addens, quam nunc deperditam esse dolemus, tum Vitam Aegil abbatis Fuldensis a Candido monacho ad Modestum editam prosa et versibus[1] adnectens forma operis gemini conscriptam, qua gesta et conversationem praeceptoris olim sui Aegili bis narrat: In priore illius vitae libro soluta oratione conscripto primum res gestas coenobii Fuldensis sub magisterio Ratgarii laborantis, qui, cum superbia atque austeritate conventum rexisset, anno 817. monachis rogantibus a Ludovico Pio imperatore relegatus est, deinde sub regimine Aeigili successoris florentis, qui controversiis gravibus de electione patris sedatis abbas constitutus consilia fratrum libenter audiendo concordiam et unitatem redintegrabat, sensu delineatas historico etiam sensu explanat morali. In altero libro res gestas Fuldensis ecclesiae versibus hexametris iterum depromptas sensu exponit mystico et tamquam partem quandam non minimam historiae salvationis esse demonstrat. Duarum ecclesiarum Fuldensium structuras, S. Michaelis ab Aegilo in cimiterio fratrum exstructae et S. Salvatoris, in cuius apside occidentali S. Bonifatius martyr, qui in loco eiusdem primam Fuldensem ecclesiam olim condiderat dedicaveratque, corpore requiescebat, allegorico sensu exponit tamquam Christi et Ecclesiae figuram repraesentantes. Nam octo columnas S. Michaelis ecclesiae rotundae e lapidibus, ut dicit, vivis – id est secundum Paulum apostolum fidelibus Christi – exstructas diem octavum significare demonstrat, quo Christus e mortuis resurrexit, circulo columnas illas cingenti requiem aeternam et columna una subterranea, qua surgit totum aedificium, lapideque uno, quo in summo concluditur, Christum, a quo salvationis nostrae opus incipiat et in quo perficiatur, figurari luculenter edocet.[2] S. Salvatoris autem structuram basilicae a Ratgario ut monoceros ille gregem domini persequente (cf. Ps 21.) constructam non nisi quodam speculo adumbratam ante lectoris oculos ponit. De ipsa enim ecclesiae illius specie penitus tacens titulos tantum altarium a Hrabano Mauro versu compositos locis eorum inserit indicatis, quorum ordine, qui a titulo patrum monachorum orientalium in crypta orientali posito per altaria cuncta in diversis ecclesiae partibus distributa tamquam ambulando usque ad titulum patrum occidentalium in crypta occidentali conditum, id est ab S. Antonio eremita usque ad S. Columbanum abbatem, evolvitur, simul cum schemate totius templi duplex quaedam monachici conversationis insinuatur historia, anachoretica siquidem et coenobialis.[3] Ita Brun Candidus demonstrat traditionem monasticam, quam Sturmi abbas olim iussu S. Bonifatii a monachis montis Casinensis, discipulis S. Benedicti de Nursia, didicerat et Fuldam transtulerat, consuetudinibus Benedicti Anianensis iussu Ludovici Pii imperatoris nuper introductis omnino non destrui, sed eam uno diversarum regularum monasticarum sensu priscis ab originibus pie conservato Christo duce, qui pastor bonus gregem suam, id est Fuldensem ecclesiam, se sequentem atque precum auxilio confidentem numquam deserat, restaurari potius atque continuari, coadunari, consummari. Ita ecclesiam Fuldensem tamquam archa Noe altera gubernatione abbatum sapientium per pelagi huius saeculi tempestates directam aeternae requiei portum Christi protectam adminiculo tandem esse consecuturam.[4]

Ut ipse fatetur in sua Vita Aegil, apsidam, in quam anno 819. ossa Sancti Bonifatii translata sunt, picturis nunc cum ipsa ecclesia S. Salvatoris vetere deperditis ornavit. Quibus eum ordines sanctorum una cum monachis Fuldensibus agnum dei adorantes delineasse, non desunt causae, quae non omni quidem dubitatione sublata nos certiores reddunt.[5] Etiam alterum librum de vita Aegili metro conscriptum serie illuminavit picturarum, quarum tria schemata Christopherus Brouwer dedit in opere, quod Fuldensium antiquitatum libri IV intitulatur (apud Plantinum Moretum Antverpiae anno 1612. typis excusum).[6] Quae cum post unicum codicem amissum sola remanserint, primum suis locis inserta in editione critica Gereonis Becht-Jördens invenies (vide infra Bibl.).

Alia opera, quae Candido illi Fuldensi tribuuntur, reapse opera esse alterius cuiusdam auctoris eiusdem nominis constat: Candidi Wizonis, discipulorum Alcuini magistri non minimi.

Temporibus nostris scientia eius operis litterarii colitur et renovatur in Germania praesertim a viro docto Gereone Becht-Jördens, philologo et historico, qui et editionem vitae Aegil edidit, qua formam pristinam operis illius quodammodo tergemini – nam prosa, metro, picturis eadem narrat – ab editoribus prioribus in partes disiectam redintegravit et multa ad sensum reconditum enucleandum cognoscendumque necessaria adstruxit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gereon Becht-Jördens: Die Vita Aegil abbatis Fuldensis des Brun Candidus. Ein Opus geminum aus dem Zeitalter der anianischen Reform in biblisch-figuralem Hintergrundstil. (Fuldaer Hochschulschriften 17). Josef Knecht, Frankfurt am Main 1992. ISBN 3-7820-0649-6
  • Gereon Becht-Jördens: Die Vita Aegil des Brun Candidus als Quelle zu Fragen aus der Geschichte Fuldas im Zeitalter der anianischen Reform. In: Hessisches Jahrbuch für Landesgeschichte 42, 1992, pp. 19–48.
  • Gereon Becht-Jördens: Text, Bild und Architektur als Träger einer ekklesiologischen Konzeption von Klostergeschichte. Die karolingische Vita Aegil des Brun Candidus von Fulda (ca. 840). In: Gottfried Kerscher (Ed.): Hagiographie und Kunst. Der Heiligenkult in Schrift, Bild und Architektur. Dietrich Reimer, Berlin 1993, pp. 75–106. ISBN 3-496-01107-6
  • Gereon Becht-Jördens: Vita Aegil abbatis Fuldensis a Candido ad Modestum edita proasa et versibus. Ein Opus geminum des IX. Jahrhunderts. Einleitung und kritische Edition. Privatdruck, Marburg 1994.
  • Gereon Becht-Jördens: Litterae illuminatae. Zur Geschichte eines literarischen Formtyps in Fulda. In: Gangolf Schrimpf (Ed.): Kloster Fulda in der Welt der Karolinger und Ottonen (Fuldaer Studien 7). Josef Knecht, Frankfurt am Main 1996, pp. 325–364. ISBN 3-7820-0707-7
  • Gereon Becht-Jördens: Sturmi oder Bonifatius. Ein Konflikt im Zeitalter der anianischen Reform um Identität und monastisches Selbstverständnis im Spiegel der Altartituli des Hrabanus Maurus für die Salvatorbasilika zu Fulda. Mit Anhängen zur Überlieferung und kritischen Edition der Tituli sowie zu Textquellen zur Architektur und Baugeschichte der Salvatorbasilika. In: Marc-Aeilko Aris, Susanna Bullido del Barrio (Edd.): Hrabanus Maurus in Fulda. Mit einer Hrabanus Maurus-Bibliographie (1979-2009) (Fuldaer Studien 13). Josef Knecht, Frankfurt am Main 2010, pp. 123-187, praes. pp. 133-144; pp. 149-156; pp. 160-163. ISBN 978-3-7820-0919-5
  • Franz Brunhölzl: Geschichte der lateinischen Literatur des Mittelalters, vol. 1. Wilhelm Fink, München 1975, pp. 341–343; p. 557.
  • Christine Ineichen-Eder: Künstlerische und literarische Tätigkeit des Brun Candidus von Fulda. In: Fuldaer Geschichtsblätter 56, 1980, S. 201–217; additis novem imaginibus, omissis quidem notis etiam in: Winfried Böhne (Ed.): Hrabanus Maurus und seine Schule. Festschrift der Rabanus-Maurus-Schule 1980, Privatdruck, Fulda 1980.
  • Mechthild Sandmann: Brun Candidus. In: Karl Schmid (Ed.): Die Klostergemeinschaft von Fulda im früheren Mittelalter (Münstersche Mittelalterschriften 8), vol. 2.1, Wilhelm Fink, München 1978, p. 238 sq.
  1. Nomina propria Linguae Francicae saepe indeclinabilia ponit Brun Candidus usitato nominum Hebraicorum more. Ubi nomen Aeigili flectit, declinationem semper secundam sequitur. Diphthongum primae syllabae nominis Aeigili plerumque vocalibus Aei-, sed in titulo operis et nonnullis aliis locis vocalibus Ae- scribit.
  2. Liber I c. 17; cf. Becht-Jördens, Die Vita Aegil des Brun Candidus als Quelle; Becht-Jördens, Text, Bild und Architektur (vide infra Bibl.)
  3. Liber II c.20. Cf. Becht-Jördens, Sturmi oder Bonifatius (vide infra Bibl.)
  4. Cf. Becht-Jördens, Die Vita Aegil des Brun Candidus als Quelle; Becht-Jördens, Die Vita Aegil des Brun Candidus; Becht-Jördens, Text, Bild und Architektur; Becht-Jördens, Sturmi oder Bonifatius (vide infra Lit.)
  5. Cf. Becht-Jördens, Litterae illuminatae (vide infra Bibl.) p. 347-351.
  6. Cf. Becht-Jördens, Litterae illuminatae (vide infra Bibl.) p. 343-352, praes. fig. p. 346, fig. p. 352; idem, Die Vita Aegil des Brun Candidus, p. 35-48, praes. fig. p. 23; fig. p. 42, fig. p. 45.