Callias (Iamides)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Callias (discretiva)

Callias fuit hariolus Eleus Iamidarum familia natus.[1] Paene nihil de vita eius cognovimus praeter quod in Sybari expugnanda anno 510 a.C.n. Crotoniatas adiuvit. Callias videtur iuvenis immigrasse Sybarim, coloniam in eo singularem, quod libenter alios quoque quam urbis patriae incolas recipiebat. [2] Callias, cui Telys Sybaritarum tyrannus mandaverat de exitu belli divinare, sacrificiis factis non potuit omina fausta congerere. Itaque ad Crotoniatas transfugiendi consilium cepit.[3] Ob beneficia erga Crotoniatas facta agri possessionibus donatus est, quae adhuc Herodoti aetate in dominio familiae remanebant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Herodotus 5.44.
  2. De rebus singulis narrat Dionysius Siculus, Bibl.hist. 12.9.2.
  3. Herodotus 5.44-45.