Roman numeral 10000 CC DD.svg

Calendarium Sinarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Calendarium Sinarum (Sinice 农历 sive 農曆 transcriptum nónglì) est calendarium lunisolare, i.e. calendarium duodecim mensium lunarium cui, ut anno solari accomodetur, circiter quoque tertio anno mensis lunaris decimus tertius intercalatur.

Hodie calendarium Gregorianum in Re publica populari Sinarum in usu generali est. Calendarium Sinarum etiam in usu est ad fines feriarum determinandarum, sicut feriae anni novi, veris ac autumni. Denique in astrologia in usu est.

Annus lunisolaris Sinarum (et quisque suorum mensium) semper incipit die (i.e. nychthemero) novae lunae. Annus incipit fere inter diem 20 Ianuarii et diem 20 Februarii calendarii Gregoriani.

Menses calendarii Sinarum[recensere | fontem recensere]

  • primus mensis 陬月 (zōuyuè)
  • secundus mensis 杏月 (xìngyuè)
  • tertius mensis 桃月 (táoyuè)
  • quartus mensis 梅月 (méiyuè)
  • quintus mensis 榴月 (liúyuè)
  • sextus mensis 荷月 (héyuè)
  • septimus mensis 兰月/蘭月 (lányuè)
  • octavus mensis 桂月 (guìyuè)
  • nonus mensis 菊月 (júyuè)
  • decimus mensis 露月 (lùyuè)
  • undecimus mensis 冬月 (dōngyuè)
  • duodecimus mensis 冰月 (bīngyuè)

Praeterea dificilibus rationibus circiter quoque tertio anno mensis intercalarius (閏月/闰月 - rùnyuè) determinatur quis nomen habet mensis antecedentis cum 閏/闰 (rùn) in initio. Quisque mensium vulgarium ante mensem intercalarium esse potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Calendarium Sinarum spectant.