Bulbophyllum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bulbophyllum
Bulbophyllum echinolabium
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
Ordo: Asparagales
Familia: Orchidaceae
Subfamilia: Epidendroideae
Tribus: Podochilaeae
Subtribus: Bulbophyllinae
Genus: Bulbophyllum
Thouars
Synonyma
  • Anisopetalum Hkr. 1825.
  • Bolbophyllaria Rchb.f 1852.
  • Bolbophyllum Spreng. 1826.
  • Cochlia Bl. 1825.
  • Didactyle Lindley 1852.
  • Diphyes Bl. 1825.
  • Ephippium Blume 1825.
  • Epicranthes Bl. 1825.
  • Epicrianthes Bl. 1828.
  • Gersinia Neraud. 1826.
  • Henosis Hkr.f 1890.
  • Katherinea A. D. Hawkes 1956.
  • Lyraea Lindl. 1830.
  • Macrolepis A. Rich. 1834.
  • Malachadenia Lindley 1839.
  • Megaclinium Lindley 1826.
  • Odontostyles Breda 1827.
  • Osyricera Bl. 1825.
  • Oxysepala Wight 1851.
  • Phyllorchis Thou. 1822.
  • Sarcopodium Lindley & Paxton 1850.
  • Sestochilos Breda 1828.
  • Sunipia Lindley 1826.
  • Taurostalix Rchb.f. 1852.
  • Tribrachia Lindley 1824.
  • Xiphizusa Rchb.f 1852.
  • Zygoglossum Reinw. 1826 [1828].

Bulbophyllum est maximum familiae Orchidacearum genus, quod, circa 1803 specierum habens, unum est maximorum in omne plantarum regno generum, post Senecionem et Euphorbiam. Sigla generis in diurnis commercii est Bulb.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Genus a Ludovico-Maria Aubert du Petit-Thouars (siglo Thouars) anno 1822 primum descriptum est in libro Histoire particulière des plantes orchidées recueillies sur les trois Iles Australes d’Afrique, de France, de Bourbon et de Madagascar, qui septendecim Bulbophylli species describit. Generi hodie sunt plus quam 2,800 documentorum (nominum acceptorum et nominum idem significantium). Taxonomistae 120 sectiones et subgenera invenerunt. Aliae plantae statum genericum fortasse commerentur. Nonnullis speciebus adeo sunt nomina idem significantia. Communis huius generis recognitio hactenus caret; sed, ut Carlyle A. Luer Horti Botanici Missuriensis confusionem similem inter Pleurothallidinas explicavit, ita investigatio phylogenetica scientiam generis emendare expectatur.

Nomen scientificum de verbo Latino bulbo et verbo Graeco phyllon deducitur, quod attinet ad pseudobulbum super quem folium crescit.

Duae parvae veteresque species Australianae, B. globuliforme et B. minutissimum, anno 1961 in novo genere, Oncophyllo, positae sunt, in quo eae sunt solae species, nunc Oncophyllum globuliforme et Oncophyllum minutissimum nominatae.[1]

Media generis diversitas est in silvis Papuae Novae Guineae (plus quam 600 species), evolutionaria ut videtur patria, quamquam genus est pantropicum et longe lateque diffusum, inventum in Australia, Asia Meridionali (cum plus quam 200 speciebus in Borneo), Africa, Madagascaria (cum 135 speciebus, aliquibus endemicis), et in tropica America Media et Meridionali.

Communes generis proprietates sunt pseudobulbi unius nodi, inflorescentia basalis, et mobile floris labium.

Aliquibus speciebus sunt egregiae vegetationis et floris formae:

Novae species quotannis inveniuntur; exempli gratia:

Est una hybrida intergenerica: Triasphyllum, plenius Bulbophyllum × Trias (siglo Tphm.).

Status conservationis[recensere | fontem recensere]

Secundum World Conservation Union (IUCN), detrimentum habitationis multis Bulbophylli speciebus exstinctionem minatur:

Etiam Bulbophyllum porphyrostachys in indice rubro "near threatened" stat.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. D. L. Jones et M. A. Clements, Orchadian 13(9):421 (2001).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Vermeulen, J. J. 1993. A taxonomic revision of Bulbophyllum, sections Adelopetalum, Lepanthanthe, Macrouris, Pelma, Peltopus, and Uncifera (Orchidaceae). Orchid Monographs, 7. ISBN 90-71236-17-X.
  • Siegerist, E. S. 2001. Bulbophyllums and their allies. ISBN 0-88192-506-3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bulbophyllum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database