Bread and cheese and kisses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Bread and cheese and kisses", scilicet "panis caseusque et basiae", est locutio Anglica primum ut videtur ab Ionathan Swift inventa, sed annis fere 1870/1890 praecipue usitata, significatione "matrimonium sine pecuniis sed cum amore prosperum".

Verba Anglice bread and cheese, quibus Latine correspondent "caseus et panis", iam diu coniungebantur ad "cibum vilem seu quotidianum" significandum, imprimis anno 1602 apud Shakesperium I love not the humor of bread and cheese ("humorem casei panisque odi") [1]

Locutionem bread and cheese and kisses Ionathan Swift in dialogis suis A Complete Collection of Genteel and Ingenious Conversation anno 1738 divulgatis composuit:

Lady Answer: Colonel, some ladies of your acquaintance have promis'd to breakfast with you, and I am to wait on them; what will you give us?
Colonel: Why, faith, madam, batchelors fare: bread and cheese, and kisses.[2]

("Praefecte, feminae tibi cognitae cum te pransurae sunt, me adeunte: quid nobis inferas?" "Mehercle, domina, victum caelibis dabo: panem caseumque et basias!")

Eadem locutio anno 1871 ad titulum et in versibus intercalaribus carminis ab A. C. Farnham compositi adhibetur.[3] Orthographiá "Bread-and-cheese and kisses" scriptor mythistoriarum Anglicus Beniaminus Farjeon[en] titulum confecit libri sui anno 1873 divulgati Bread-and-Cheese and Kisses: a Christmas story. In ludo scaenico celeberrimo Our Boys anno 1875 ab Henrico Iacobo Byron docto hi versus leguntur:

Mary: ... I don't go in for "love in a cottage". I never could understand the theory of "bread and cheese and kisses". I hate bread and cheese.
Violet: And ...?
Mary: (sighs) I know nothing about the rest.[4]
("Amor in tugurio mihi non interest. Philosophiam panis caseique et basiarum non intellego: panem caseumque odi." — "Et ...?" — "Eheu! De quibus sequuntur nihil scio.")

Anno 1887 in ultimo carmine operae comicae Ruddigore Gulielmi Gilbert et Arthuri Sullivan nauta haec cantat:

... with Zorah for my missis
There'll be bread and cheese and kisses
Which is just the sort of ration I enjye![5]
("Zorá uxore meá pani caseoque et basiis fruar, quo victu valde delector!")

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.