Caseus et panis sunt optima fercula sanis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Caseus et panis sunt optima fercula sanis (hexametrum Latinum) est sententia de regimine saepissime aevo medio citata, verbis paullo variis: videmus interdum

In Regimine sanitatis Salernitano reperitur:

  • Caseus et panis, bonus est cibus hic bene sanis.[1]

In opere ab Iohanne Fischart anno 1575 edito, cuius titulus est Affentheurlich naupengeheurliche Geschichtklitterung, eadem sententia macaronice exprimitur:

  • Caseus und panis sind köstliche fercula sanis.

Proverbia haud dissimilia aliis linguis reperiuntur:

  • Theodisce: Käs und Brot macht Wangen rot.
  • Suecice: Ost och bröd gör kinden röd.

Verba Anglice bread and cheese, quibus Latine correspondent "caseus et panis", coniunguntur ad "cibum vilem seu quotidianum" significandum.[2] Inde orta est locutio olim communis Bread and cheese and kisses.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Regimen sanitatis Salernitanum cap.35 textus
  2. E.g. "I love not the humor of bread and cheese": Gulielmus Shakesperius, The Merry Wives of Windsor 2.1.129


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.