Bradley Rolandus Will

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Bradley Rolandus Will
Res apud Vicidata repertae:
Bradley Rolandus Will: imago
Nativitas: 14 Iunii 1970; Evanston
Obitus: 27 Octobris 2006; Guaxaca
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: diurnarius
Brad Will (dextra) in Dreamtime Village, circa 1993.
Will in Oaxaca, paucis diebus ante mortem.
Folium murale Will in pompa pervigilii omnium sanctorum Novi Eboraci anno 2006 commemorat.

Bradley Rolandus Will (14 Iunii 197027 Octobris 2006) fuit agitator, videographus, et diurnarius Americanus, qui se cum Indymedia consociavit. Die 27 Octobris 2006 per manifestationem operariorum Oaxacae in urbe Mexicana,[1][2] bis sclopeto transfixo necatus est, fortasse a militibus paramilitariis cum gubernatione civitatis coniunctis

Will, Evanstoniae Illinoesiae natus, Kenilworth in commune divite alitus est.[3] Diploma Scholae Superioris Novae Augustae Treverorum anno 1988 accepit, tum Collegium Alleghenianum Meadville in Pennsylvania frequentavit, ubi gradum A.B. in studiis Anglicis accepit.[3] Ex aestate 1991, Scholam Iacobi Kerouac Poeticarum Incorporalium constanter frequentavit, aestivale scribendi programma in Universitate Naropana, adiutorque docens Petri Lamborn Wilson (alias Hakim Bey) fuit. Anno 1995, postquam in Dreamtime Village in Visconsinia meridioccidentali paulum degit, Manhatam migravit, ubi in Inferiori Regione Orientali subsedit antequam ad Williamsburgum migravit. David Rovics "Brad," carmen de eius vita et morte, insigniter composuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "NYC Indymedia volunteer Brad Will killed in an attack by paramilitaries in Oaxaca". Indymedia. 28 Octobris 2006 .
  2. The Will Family (30 Octobris 2006). "Family's Response". Indymedia, New York City .
  3. 3.0 3.1 Sharlet, Jeff (24 Ianuarii 2008). "Anarchist Superstar: The Revolutionary Who Filmed His Own Murder". Rolling Stone (1044) .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bradley Rolandus Will spectant (Bradley Rolandus Will, Brad Will).

Pelliculae magnetoscopicae[recensere | fontem recensere]