Bouenza

Coordinata: 04°09′13″S 13°33′00″E / 4.15361°S 13.55°E / -4.15361; 13.55
E Vicipaedia
Wikidata Bouenza
Res apud Vicidata repertae:
department of the Republic of the Congo
Civitas: Res publica Congensis
Locus: 4°9′13″S 13°33′0″E

Fines

Procuratio superior: Res publica Congensis
Territoria finitima: Niari Department, Lékoumou Department, Pool Department

Forma

Area: 12 265.0 chiliometrum quadratum
Caput: Madingou

Tabula aut despectus

Bouenza: situs
Bouenza: situs
Prospectus ad Mayalama in municipio Mouyondzi.

Bouenza sive Buenza[1] est provincia in parte australi Rei Publicae Congensis, finitima Lékoumou, Niari, Pool, et Rei Publicae Democraticae Congensis provinciae Kongo-Central, media (quod est magni momenti) inter Brazzapolim et Pointe-Noire. Nomen inditum est propter Bouenza flumen. Caput provinciae est Madingou et in aliis urbibus sunt Loudima, Mouyondzi, Loutété et Nkayi.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Bouenza est provincia graminea potius quam silvestris. Praecipuum flumen est Niari, quod ex oriente et septentrione currit limitem provinciarum Bouenza et Pool efficiens, inde in occidentem flectitur per mediam Bouenza, denique revertitur ad septentrionem efficitque partem limitis inter eam et Lékoumou. Effossa est ab Niari plana vallis altitudine minus 300 m, calcarea uberique terra, cui a septentrione austroque surgunt colles, montes, et altiores planities. Flumen Bouenza a septentrione cum Niari confluit.[2]

Summus in provincia locus habet altitudinem 784 m in montibus Kinoumbou ab australi latere fluminis Niari.

Historia[recensere | fontem recensere]

Provincia Bouenza constituta est anno 1967, plerumque tamen easdem terras continet quas habuit praefectura Niari-Bouenza extremo tempore Africae Aequinoctialis Francicae (cuius principes tum favere fructuum cultui volebant) primoque libertatis. Anno 1968 regentibus rem publicam communistis fabrica ferruminis structa est in Loutété, qua societates plures publicae atque post finem regni communistarum privatae sunt usae. Constituta quoque anno 1968 est societas publica ad textilia conficienda, nomine SOTEXCO, quae in Kinsoundi laboravit ab anno 1968 ad annum 1975. Anno 1978 ope Sinica structa est Moles Moukoukoulou.

Bouenza est una ex tribus provinciis, cum Niari et Lékoumou, quae maxime partibus Paschalis Lissouba faverunt. Id quasi foedus Grand Niari circa annum 1970 nuncupabatur; circa bella civilia autem annis 1990 eaedem provinciae vocabantur Nibolek.

Anno 2002 provinciis Rei Publicae Congensis refectis numerus municipiorum Bouenza ex sex in undecim auctus est.[3]

Res politicae[recensere | fontem recensere]

Praefectus provinciae est Jules Monkala Tchoumou.

Administrativa divisio[recensere | fontem recensere]

Provincia Bouenza in duo communia decemque municipia divisa est:

Municipia[recensere | fontem recensere]

  1. Madingou
  2. Mouyondzi
  3. Boko-Songho
  4. Mfouati
  5. Loudima
  6. Kayes
    • Priscum municipium Nkayi adempto commune Nkayi
  7. Kingoué
    • Pars prisci municipii Mouyondzi[4]
  8. Mabombo
    • Pars priscorum municipiorum Madingou, Mouyondzi[4]
  9. Tsiaki
    • Pars prisci municipii Mouyondzi[4]
  10. Yamba
    • Pars prisci municipii Mouyondzi[4]

Communia[recensere | fontem recensere]

  1. Nkayi
  2. Madingou[5]

Demographia[recensere | fontem recensere]

Exceptis urbibus Brazzapoli et Pointe-Noire, Bouenza est provincia Rei Publicae Congensis minimae terrae, plurimorum tamen incolarum. Censi enim sunt 309 073 incolae anno 2007. Superficies autem est 12 265,4 km².[6] Nkayi est maxima huius provinciae urbs. Populus maximus est Bembé, multi vero incolae sunt Anzigi, Sounda, et Lari.[7]

Linguae[recensere | fontem recensere]

Incolae Bouenza linguis Kituba, Kikongo, Kibeembe, et Kidoondo loquuntur.[8]

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

In oeconomia Bouenza vigent praesertim agricultura et officinae, cum officia minus curentur.

Gratia terrarum uberrimarum, cum alibi tum in valle fluminis Niari, scientiaeque agrorum colendorum, Bouenza magnam copiam frugum pecuniariarum fert horreumque Rei Publicae habetur. Agri sacchararii in Nkayi florent; coluntur etiam musae, oleum palmae, arachides, tabacum, coffeum, et fabae.[5]

Bouenza aliquantum quoque officinarum habet. Inter negotia maiora sunt fabrica ferruminis in Loutété et Mfila; est etiam cupri, plumbi, et zinci copia, qua fabrica metallorum in Mfouati ab anno 2019 utitur.[9] Saccharum quidem agrorum Nkayensium in ipsa urbe fabricatur. Energia hydroelectrica Mole Moukoukoulou in Mindouli per flumen Bouenza structa urbibus suppeditatur.

Necesse est transeuntibus inter caput Rei Publicae Brazzapolim et magnum portum Pointe-Noire per Bouenza iter facere. Quod antiquitus per Ferriviam Congensem Oceanicum fiebat; via vero publica RN1, postquam anno 2016 perfecta est, viatores magis utuntur, praecipue cum fructum agrorum in urbes portent.[10]

Clari homines[recensere | fontem recensere]

  • Jean-Pierre Berri[11], Minister et iudex constitutionalis. Natus 16 Octobris 1937 in Mouyondzi, provincia Pool (postea provinciae Bouenza iuncto). Magister Princeps Iuvenum et Ludorum, Minister Iuvenum et Ludorum 1991-1992, Minister Gestionis Regionalis (Augusto ad 15 Octobris 1997, officium se abnuere nuntiavit Placide Lenga, tum rectori consilii primi ministri Bernard Kolelas). Iudex constitutionalis 2002-2012. 16 Aprilis 2017 in Lagny-sur-Marne (Seine-et-Marne) ubi octo annos habitabat, exspiravit.
  • Émile Mahoungou, natus 1932, subpraefectum Mouyondzi 1978, parlamentaris 1986-1991
  • Marcel Bikindou, Status Doctor de iure, rector honoris causa valetudinarii publici (Franciae), priscus praeses valetudinarii Gisors 1992-2002
  • Jean-Léonard Touadi, parlamentaris Italus (Italia virtutum), electus Romae anno 2008.
  • Martin M'beri, priscus Minister Rerum Internarum sub Paschale Lissouba et Denis Sassou Nguesso anno 1997
  • Benjamin Bounkoulou, priscus Minister Rerum Externarum sub Paschale Lissouba.
  • Christophe Moukouéké, priscus secretarius generalis UPADS.
  • Claudine Munari, prisca rectrix consilii Pascal Lissouba, prisca parlamentaris et Ministra Commercii et Commeatus, candidata in praesidem anno 2016.
  • Gaston Bikandou, priscus Minister Salutis sub Pascal Lissouba, mortuus exul 12 Aprilis 2007 in Baltimore, Maryland, Civitatibus Foederatis.
  • Moungounga Kombo Nguila, priscus Minister Fisci Pascal Lissouba, mortuus exul 14 Aprilis 2010 Parisii.
  • Victor Tamba Tamba, priscus minister Paschalis Lissouba et sodalis UPADS.
  • Luc Adamo Mateta, priscus minister Paschalis Lissouba.
  • Kimpouni Zacharie, natus 10 Iulii 1952 in Kimpambou kayes (in axe Madingou-Bouansa). Praeceptor in ENSP Universitate Marien Ngouabi, nunc Minister Civilis Doctrinae et Iuvenum.
  • Pandi Joseph Emmanuel, natus circa 1932 in Mouyondzi ; mortuus 25 Aprilis 2015 in Mouyondzi. Priscus parlamentaris de Mouyondzi ab 1981 ad 1986.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mayeul de Dreuille, La Bouenza, 1892-1992: les sources de l'église au Congo, Editions Beauchesne, 1994, p. 22
  2. [1]
  3. Clark, John F., et Decalo, Samuel. 2012. Historical Dictionary of the Congo. Scarecrow Press.
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 "Situation géographique". Site Officiel de Mouyondzi, Bouenza, Congo-Brazzaville 
  5. Commune factum 16 martii, 2017: https://web.archive.org/web/20180210003039/http://www.sgg.cg/imageProvider.asp?private_resource=2639&fn=jo_2017_12.pdf
  6. "LE RGPH-2007 EN QUELQUES CHIFFRES" (PDF). Centre National de la Statistique et des Études Économiques (CNSEE). 2011  (Tableau 1 & Tableau 3)
  7. Clark, John F., et Decalo, Samuel. 2012. Historical Dictionary of the Congo. Scarecrow Press; p. 76.
  8. [2]
  9. Kombo, Fiacre. 2019. "Mines : des résultats encourageants pour le complexe industriel de Soremi". Agence d'Information d'Afrique Centrale. [3]
  10. Malu-Malu, Muriel Devey. 2016. "Congo-Brazzaville : la Bouenza, un département en pleine croissance". Jeune Afrique. [4]
  11. Journal officiel République du Congo


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 4°9′13″S 13°33′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty