Latinitas nondum censa

Boris Skosyrev

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Boris Skosyrev
Vexillum Andorrae anno 1934

Boris Michaelis filius Skosyrev (Russice Борис Михайлович Скосырев, tr. Boris Michajlovič Skosyrev) seu fortasse Boris I Andorrae, die 12 Ianuarii 1896 Vilnae natus, fuit vir Russicus qui se ipsum coronavit regem Andorrae anno 1934. Obiit in Germania anno 1989.

De regno Andorrano[recensere | fontem recensere]

Mense Aprili anno 1934, Boris Skosyrev intravit Andorram, et in vico Sancta Coloma domum obtinuit. Ibi die 17 Maii proclamavit consiliariis rei publicae Andorranae propositum suum regni Andorrae creandi, sed mox ab Concilio Andorrae expulsus est.

Fuit tunc Boris ad Urgellium in Ilerda, ubi in deversorio se ipsum clamavit regem Andorrae in exsilio. Cum diurnariis Anglicis, Hispanis et Francis fabulabat de regno suo. Etiam cum domu regia Francica epistulas commutavit, veniam Franciae obtenendi causa. Res Publica Francica minime de rebus Andorranis curabat, et Boris tunc clamavit consensum Franciae pro causa. Mox scripsit constitutionem Andorranam, quam imprimendam curavit et divulgavit.

Die 7 Iulii 1934 iterum intravit Boris Andorram, et in Concilio Generali Vallium proclamavit libertatem regni Andorrae, quam suffragaverunt concilliarii omnes sed ad unum, qui Hispaniam effugit. 8 Iulii, hic conciliarius narravit episcopo Urgellensi (qui est coprinceps Hispanus Andorrae) res ab hoc Bori gestas. 9 Iulii constititio quam Boris iam scripserat facta est lex publica Andorrae.

Sed tum die 21 Iulii Episcopus Urgellensis misit Andorram quattuor vigiles civiles, qui Borim prehenderunt et in carcerem conecerunt. Id finid fuit regni Andorranae.

De Bori sine regno[recensere | fontem recensere]

Boris fuit iudicatus et in carcerem damnatus, sed mox ex Hispania in Portugalliam expulsus est. POstremo in Francia anno 1939 captus in castris carceraliis mansit usque ad annum 1944.