Boris Reitschuster

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Reitschuster anno 2016 Leopoli

Boris Reitschuster (natus die 12 Maii 1971 Augustae Vindelicorum) Germanicus diurnarius et scriptor librorum specialium est. Famam tulit scribens opera indagatoria de Russia hodierna. Annis inter 1999 et 2015 Moscuae officium periodici politici Germanici praetitulati Focus regebat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatis examen in Gymnasio humanistico Sancti Stephani Augustae Vindelicorum anno 1990 complevit, interpres linguae Russicae officialis creatus est a Scientifico centro universitatis oeconomicae-statisticae Moscuensis. Annis inter 1992 et 1994 relator continuus actorum diurnorum Deutsches Allgemeines Sonntagsblatt fuit. Annis inter 1995 et 1997 agenturis novorum Deutsche Presse-Agentur (dpa, Germanica) et Agence France-Presse (AFP, Francogallica) operam dabat tam Augustae Vindelicorum quam Monaci. Inter mensem Novembrem 1999 et mensem Februarium 2015 officio Moscuensi commentariorum Bavaricorum Focus praefuit.

In libris suis domnus Reitschuster Russiae politicam saepe critice describit parvi aestimans Vladimiri Putin gubernationem. Affirmavit pluries homines sibi interfectionem minatos esse; se itaque anno 2011 in Germaniam reverti debuisse. Tamen usque ad annum 2015 laborem in citato officio diurnario Moscuensi pergebat.[1][2][3] Inde a mense Februario anni 2015 auctor diurnariusque independens est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Honores praemiaque[recensere | fontem recensere]

  • Journalistenpreis des Bundes der Vertriebenen, Bayern (1998)
  • Andere-Zeiten-Journalistenpreis (2004)
  • Theodor-Heuss-Medaille (2008)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]