Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere est adagium Latinum.

Hodieque vulgo celebratum durat, ubi quis est exactor durior atque instantior: «Quid? Num et pellem vis?» Quasi conveniat lana contentum esse. Id adagii Tiberius Caesar auctore Suetonio aut reperit aut certe usurpavit. Nam is admonitus ab amicis, ut provincialibus augeret vectigalia, rescripsit "Boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere". Est autem deglubere detrahere pellem. Tractum a rusticis, qui deglubere vocant siliquam aut folliculum excutere et granum sua nudare tunica; unde et Catullus in obscenum sensum detorsit, ut dicat virum a muliere deglubi. Et Apuleiana Fotis ait se vivos homines solere deglubere. Tondent igitur, qui ita spoliant, ut sortem relinquant, unde res possit crescere. Deglubunt, qui nihil reliqui faciunt. Nam lana detonsa renascitur, cute detracta nihil est, quod deinde possis auferre. Alexander Macedonum rex cognomento Magnus sententiam eandem diversa extulit metaphora. Cum enim quidam admoneret longe plus vectigalium a civitatibus auferri posse, respondit ad hunc modum: «Καὶ κηπωρὸν μισῶ τὸν ἐκ ῥιζῶν ἐκτέμνοντα τὰ λάχανα», id est «Et olitorem odi, qui radicitus herbas excidat». Denique hoc ipsum ἀπὸ ῥιζῶν καὶ ἀπορρίζειν et item apud Latinos radicitus, stirpium tenus, a stirpe, ab ima stirpe, atque id genus aliae metaphorae proverbii naturam resipiunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Desiderius Erasmus, Adagia, III.7, 2612