Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 16°01′N 74°11′E / 16.017°N 74.183°E / 16.017; 74.183

Bettigo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bettigo montes prope Mumbai.

Bettigo (Graece Βηττιγώ)[1], vel nunc Ghates[2] Occidentales (Hindice पश्चिमी घाट), sunt montes continui in India patentes, qui secundum litus occidentale paenisulae Indicae[3] extenduntur et litus Malabaricum maris Arabici a planitie elevata Deccanensi separant. A confinio Guzaratae et Maharastrae per civitates Maharastram, Goam, Carnaticam, Malabariam, Coromandelam usque ad extremitatem Indiae meridionalem perveniunt. Non iugum sensu stricto sunt, sed planitiei Deccanensis margo ardua et altior. Flumina, quae in Bettigone oriuntur, sicut Godavari, Crisna, Caveri, per paeninsulam totam ad orientem fluunt. Pars Ghatum meridionalis altior est; hic et cacumen altissimum Anai Mudi (Latine Frons elephantis), 2695 m altum, situm est. Himalais Bettigone excepto montes Indiae altissimi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 10°10′0″N 77°4′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica