Big Ben


Big Ben[1] (ad verbum 'Magnus Beniaminus') est maxima campana aptata ad campanile Palatii Vestmonasteriensis in septentrionali fluvii Tamesis ripa Londinii situm. Turris, praeclarum signum Londiniense, die 31 Maii 1859 constituta,[2] 96.3 m in altitudinem surgit. Anno 2012m secundum Elizabeth II Elizabeth Tower nominata est. Palatium Vestmonasteriense est locus ubi ambae camerae parlamenti regni Britanniarum sedent. Lumen per noctem campanile insuper Big Ben illustrat.
Dimensiones
[recensere | fontem recensere]Quattuor facies campanarii latitudinem viginti et trium pedum habent. Nomen Big Ben non campanarii ipsius est sed campanae tonnarum tredecim, quae cum pendulo suo intra horologium pendet.
Secundum bellum mundanum
[recensere | fontem recensere]Bello mundano altero saeviente bomba in Cameram Communium irruit. Campanile autem adhuc mansit incolume. Nisi incolume mansisset, Britanni fortasse audaciam belli gerendi amisissent.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Et agnomen Great Bell vel Great Clock of Westminster sunt.
- ↑ Nomen campanae die 10 Aprilis 1858 nominatum est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Big Ben spectant. |
| Situs geographici et historici: Locus: 51°30′2″N 0°7′28″W • GeoNames • Store norske Lexikon |
|
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |
