Jump to content

Bellum in Nabidem

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Nummus Nabidis, dialecto Dorica signatus: ΒΑΙΛΕΟΣ ΝΑΒΙΟΣ, id est 'regis Nabidis'.

Bellum in Nabidem[1] anno 195 a.C.n. a Romanis gestum est. Quod bellum gesserunt Foedus Achaicum, Pergamum, Rhodus, auxiliantibus Roma et Macedonia.

Durante Secundo Bello Macedonico (553-557 ab urbe condita), cum Macedonia Spartae Argos tradidisset, haec causa belli fuit. Socii Argos obsederunt, portum Gythium ceperunt, Peloponnesum circumnavigarunt et Spartam ipsam obsederunt. Deinde, ex pacis condicionibus a Roma impositis, Argos aliaeque parvae urbes Laconiae cum libertatibus e potestate Spartae exierunt. Insuper Spartani per octo annos poenam pendere debebant.

Argos Foederi Achaico se adiunxit, aliaeque parvae urbes Lacedaemoniae sub curam Achaiae venerunt.

Belli initium

[recensere | fontem recensere]

Foedus Achaicum iratum erat quod Argos sub potestate Laconiae esset. Romani allocuti sunt ut auxilium contra Spartam peterent. Romani enim Spartam validam nolebant.

Titus Quinctius Flamininus anno 558 ab urbe condita civitates Graecas Corinthi convocavit et contra Nabidem bellum indixit. Foedus Aetolicum, Macedonia, Pergamum, Rhodus, et Thessalia legatos miserunt qui Corinthi adfuerunt. Omnes bellum acceperunt praeter Aetolos Thessalosque, qui Romanos extra Graeciam volebant. Duo legati cum Nabide colloqui volebant et pacem offerre, sed Achaei id nolebant, quia Aetolos timebant.

Flamininus legatum Spartam misit qui iuberet Argos Achaeis reddere; si id non faceret, bellum inciperet. Cum Nabis non accepisset, Foedus quadraginta milia militum Spartam misit, et Flamininus cum comite suo Aristaeno, qui decem milia militum et mille equites habebat, Argos pervenit.

Nabis quindecim milia militum sinistrae Argi habebat. Iuvenis nomine Damocles seditionem contra Lacedaemonios excitavit; Acrocorinthum cepit, deinde cives contra Lacedaemonios concitavit, sed milites eum ceperunt et occiderunt. Pauci amici eius superfuerunt et ad Flamininum cucurrerunt dicentes: "Age! Apud urbem castra tua pone". Itaque cives Argi seditionem contra Lacedaemonios fecerunt.

Flamininus tunc milites suos in meliorem locum misit. Lacedaemonii, qui id aspexerunt, contra Romanos cucurrerunt et parva pugna commissa est, unde Romani victoriam reportaverunt.

Flamininus castra sua ubi pugna fuerat posuit, et toto die Lacedaemoniorum oppugnationem exspectavit. Cum Lacedaemonii non oppugnavissent, Flamininus cum comitibus consilium habuit; deinde contra Lacedaemoniam oppugnandum esse censuerunt atque ad Tegeam iter inceperunt. Apud Caryas socios suos exspectabat, quo milites Lacedaemonii cum Agesipoli rege exsule, et mille quingenti Macedones centumque quinquaginta equites Thessali a Philippo missi advenerunt. Postremo classis Romana cum Lucio Quinctio Flaminino advenit, necnon quadraginta naves Eumenis Pergami, atque etiam duodeviginti naves Sosilae Rhodii.

Belli progressus

[recensere | fontem recensere]

Nabis decem milia militum habebat et tria milia mercennariorum conduxit. Socii Cretenses duo milia militum extraordinariorum auxilii causa Lacedaemoniis miserunt.

Nabis, timens populi seditionem, ducentos cives illustres occidit ut pacem servaret. Romanos apud Sellasiam aggressus est, contra Appium Claudium pugnavit et victus est. Deinde ad Amyclas se contulerunt et hoc oppidum depraedati sunt. Tum socii Gythium oppidum portumque obsederunt. Postremo exercitus oppidi obsidionem incohavit, sed milites primam oppugnationem sustinuerunt.

Dexagoridas, dux Lacedaemonius, legato Romano deditionem urbis obtulit, sed Gorgopas, alius dux Lacedaemoniorum, ipsum interfecit. Flamininus cum quattuor milibus militum advenit atque deditionem Lacedaemoniorum accepit.

Obsidio Spartae

[recensere | fontem recensere]
Onager quo in obsidionibus Romani utebantur.

Durante obsidione Gythii, Pythagoras dux Spartam rediit cum tribus milibus militum. Nabis ad T. Flamininum legatos cum pacis nuntio misit, sed socii urbem obsidere maluerunt.

Flamininus Nabidi cum suis condicionibus respondit: Nabis Argos Argolidemque dimittere debebat, atque cum nonnullis oppidis Cretensibus foedus facere. Nabis has condiciones non accepit. Proinde Flamininus cum exercitu suo, quinquaginta milibus militum, Spartam versus profectus est.

Extra muros pugna Romani vicerunt, atque urbis oppugnationem inceperunt. Romani muros urbis ceperunt et in eam intraverunt. Nabis resistere conatus est, sed Pythagoras milites collegit atque domos prope muros incendit, multos hostes occidens. Cum Flamininus id aspexisset, suos redire iussit. Per triduum sequens Lacedaemonii Romanos continere potuerunt. Nabis, videns victoriam iam difficilem esse, Pythagoram ad Flamininum misit et condiciones eius accepit.

Flaminini pacis condiciones

[recensere | fontem recensere]

Post bellum, Flamininus Ludos Nemeos visit atque libertatem civium Graecorum edixit. Nabis ex oppidis Cretae excedere et leges suas quae Laconiae oeconomiam adiuvabant dissolvere debuit. Armenes, Nabidis tyranni filius, Romam ut captivus missus est.

Postea Flaminini exercitus Graeciam reliquit. Anno 561 ab urbe condita Foedus Aetolicum Nabidem ad recuperandas Lacedaemoniae urbes provocavit. Foedus Achaicum legatos Romam misit; Senatus respondit et praetor Atilium cum classe misit; praeterea Flamininus ut legatus missus est.

Philopoemen, dux Achaeorum, cum auxilio Romano Gythium, quod in potestate Lacedaemoniorum erat, contendit. Bis victi, mari et terra, exercitus Achaicus Tegeam rediit. Post aliam victoriam Achaei Lacedaemoniam triginta dies depraedati sunt. Postremo Nabis priores pacis condiciones accepit.

Cum Lacedaemonia infirma esset, Nabis auxilium ab Aetolis petiit, qui mille equites cum Alexameno duce miserunt. Dum Nabis equitum Aetolorum exercitationes spectabat, Alexamenus hasta Nabidem occidit, ut fabula narrat. Deinde milites Aetolii Lacedaemoniam iterum depraedati sunt. Incolae Lacedaemoniae eos expellere potuerunt, sed Philopoemen Lacedaemoniam intravit atque Spartam Foederi Achaico se adiungere coegit. Sic ad finem Spartae libertas pervenit.

  • T. Livius, Ab Urbe Condita Libri, XXXI-XLV
  • L. Annius Florus, Periocha libri XXXIII-XXXV
  1. "Et Romani Graecis de bello in Nabidem": Hugo Grotius (p. 455 apud Google Books)