Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bella inter Russos et Turcas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bella inter Russos et Turcas, haec sunt bella inter Russicum et Ottomanicum imperia, inter saecula XVI et XX per intervalla gesta sunt.

Primum pro imperio in septentrionali Ponti Euxini litore et Caucaso septentrionali certatum est; deinde pro Caucaso meridiano, pro iuribus navigationis in fretis Ponticis et iuribus Christianorum imperii Ottomanici incolarum, quorum rex Russicum se dicebat patronus. Quos Christianos imperator Russicum in secundo demidio saeculi XIX ab debilitato imperio Ottomanico liberare voluit (quod erat pars "Quaestionis orientalis"). Russi etiam Primo bello mundano Constantinopolem cogitabant, sed bello finito et rebus novis in Russia coeptis, certamina ad exitum pervenerunt.

Bella inter Russos et Turcas in toto 241 annos gesta sunt; longissimum pacis intervallum tantum 19 annos duravit.

Index bellorum[recensere | fontem recensere]

Nomen Exitus
1 Bellum inter Russos et Turcas (1568–70) Militaris victoria Russica[1]
Mercatoria victoria Ottomanica[2]
2 Bellum inter Russos et Turcas (1676–81) Foedus Baccasarae[3]
3 Bellum inter Russos et Turcas (1686–1700) Russia Asoviam et terras vicinas occupat.[4]
4 Bellum inter Russos et Turcas (1710–11) Victoria Ottomanica[5]
5 Austro-Russian–Turkish War (1735–39) Foedus Naissi (1739)[6]
6 Bellum inter Russos et Turcas (1768–74) Victoria Russica
7 Bellum inter Russos et Turcas (1787–92) Victoria Russica
8 Bellum inter Russos et Turcas (1806–12) Victoria Russica
9 Bellum inter Russos et Turcas (1828–29) Victoria Russica
10 Bellum Crimaeanum (1853–56) Victoria Ottomanica, Britannica, Francica
11 Bellum inter Russos et Turcas (1877–78) Victoria Russica[7]
12 Primum bellum mundanum: Militia Caucasia (1914–18) Indutiae Erzincan

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Janet Martin, Medieval Russia: 980-1584, (Cambridge University Press, 1996), 356.
  2. Janet Martin, Medieval Russia: 980-1584, 356.
  3. "Treaty of Bakhchisarai", Conflict and Conquest in the Islamic World: A Historical Encyclopedia, Vol. I, ed. Alexander Mikaberidze, (ABC-CLIO, 2011), 180.
  4. "Treaty of Constantinople (1700)", Alexander Mikaberidze, Conflict and Conquest in the Islamic World: A Historical Encyclopedia, Vol. I, 250.
  5. Donald Quataert, The Ottoman Empire, 1700-1922, (Cambridge University Press, 2005), 41.
  6. "Treaty of Nis (1739)", Alexander Mikaberidze, Conflict and Conquest in the Islamic World: A Historical Encyclopedia, Vol. I, 647.
  7. Congress of Berlin 1878, The Columbia Companion to British History, ed. Juliet Gardiner and Neil Wenborn (Columbia University Press, 1997), 76.