Belfredus (machina bellica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Saeculum 19 tabella levis adumbratio belfredi usum
Tabella belfredi architectonicae

Belfredus[1] (Anglice belfry ; Francogallice beffroi) est nomen machinae bellicae ad oppida seu castella obsidenda contra munitionem erectae et copiosae apparatibus bellicis instructae.

Belfredi erant turres mobiles variis tabulatis a carpentariis ligneae extructae. Parietes illarum vel tabuli vel cratibus colligati coris operti erant ad incendium atque missilium rerum parvarum iaculationem tuendum. Rotis vectae ut has machinas generaliter a hominibus robustis admoveri usque ad obsessorum moenia possint. Murorum fastigio saltem aequabant sed cum muris eminerent ex his turribus altioribus in coenaculis collocati milites agmina missilibus deicenti defensores prosternabant.

Helepolis (Graece ἑλέπολις) a Diodoro Siculo descripta quamvis belfredo congener technologice ac apparatibus bellicis illa istum superabat ; eadem machina anno 305 a.C.n. Obsidione Rhodi usus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Belfredus seu Berfredus, Verfredus, Berefridus, Bilfredus, Balfredus, Belfragium, Du Cange, Glossarium ad scriptores mediae et infimae Latinitatis, Parisiis, 1840, Firmin Didot fratres, Tomus primus, p.639.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Belfredum spectant.