Beetle bank

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lacinia terrestris circa agrum novalem posita ut aggeri coleopterorum.

Beetle bank (Anglice, 'agger coleopterorum' vel 'scarabaeorum') in agricultura et horticultura est genus continentiae pestium biologicae, lacinia terrestris graminibus et/aut plantis perennibus conserta, intra agrum vel hortum, quae habitationem insectis utilibus, avibus, aliisque animalibus alit et praebet quae pestes praedantur.

Usus[recensere | fontem recensere]

Aggeres coleopterorum usitate ex Heliantho, Vicia faba, Centaurea cyano, Coriandro, Boragine, Muhlenbergia, Stipa, Erigono, et plantis similibus efficiuntur. Tales aggeres usum insecticidorum minuere vel reponere,[1] atque habitatio avibus et rodentiis utilibus fieri possunt. Exempli gratia, insecta sicut Chrysoperla carnea et Ichneumonoidea pestes praedari possunt.[2] Notio aggeris coleopterorum a Game & Wildlife Conservation Trust evoluta est, Universitate Hantoniensi collaborante.

Alia commoda magni momenti habitationem pollinatoribus et speciebus periclitatis praebere possunt. In usu plantarum loci, oecologia redintegrationis plantarum et animalium endemicorum et vernaculorum sustinetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kevin McCullen, "Connell organic farmer using 'beetle banks,'" Tri-City Herald, 14 Iunii.
  2. Felix Wäckers, Paul van Rijn, et Jan Bruin, Plant-Provided Food for Carnivorous Insects: a protective mutualism and its applications (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2005, ISBN 9780521819411).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Beetle bank, www.gwct.org.uk (Game & Wildlife Conservation Trust)
  • Beetle bank, statistics.defra.gov.uk (DEFRA, Farm Practices Survey, 2007)