Beatrix Alonzo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Beatrix Alonzo anno 2010.

Beatrix (vulgo Bea) Alonzo (patre Britanno matreque Philippina Caintae, in oppido Insularum Philippinarum, die 17 Octobris 1987 nata) est actrix et cantrix Philippina quae et in pelliculis cinematographicis conficiendis (inde ab anno 2003) et pro televisione (inde ab anno 2002, in praesenti pro ABS-CBN, societate televisifica ac divulgatoria Phlippina) partes in scaenis agit. Anno 2008 The Real Me ("ego vera"), eius primum album musicum, a societate musica Star Records, postea Star Music appellata, editum est. Nomen Beatricis Alonzo nativum est Phylbert Angelie Ranollo Fagestrom.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Beatricem Alonzo spectant.
  • De Bea Alonzo in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)