Bayramismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bayramismus[1][2] est Sufiensis ordo religiosus (tariqah) Turcicus ab Hajji Bayram (Hacı Bayram-ı Veli) Ancyrae circa 1400 conditus, coniunctio ordinum Khalwatī, Naqshbandī, et Akbarī. Ad Constantinopolim urbem Ottomanum, ubi nonnulla tekke erant, et in Balcaniam, praecipue Rumeliam, Bosniam, Macedoniam, et Graeciam extendit; ordo etiam ad Aegyptum pervenit, ubi quoddam tekke Cairi erat. Ordo, quamquam hodie paene exstinctus, Aziz Mahmud Hudayi, conditorem ordinis Gelveti, et İsmail Hakkı Bursevî, scriptorem fecundum et sanctum Islamicum, movit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Anglice Bayramiye, Bayramiye, Bayramiyya, Bayramiyye, Bayramilik.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Clayer, Nathalie. 2011. "Muslim Brotherhood Networks." European History Online. Mainz: Institute of European History.
  • Ensel, Remco. 2002. The Role of the Bektashis in Turkey's National Struggle. Brill Academic Publishers.
  • Trimmingham, J. Spencer. 1971. The Sufi Orders in Islam. Oxoniae. ISBN 0-19-826524-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad mescitam Haci Bayram spectant.