Basilius Pandžić

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Basilius Pandžić
Res apud Vicidata repertae:
Basilius Pandžić: imago
Nativitas: 30 Ianuarii 1918; Drinovci, Grude
Obitus: 16 Aprilis 2019;
Patria: Bosnia et Herzegovina

Officium

Consociatio

Basilius Pandžić (Croatice: Bazilije Pandžić; natus die 30 Ianuarii 1918 Drinovci; mortuus die 16 Aprilis 2019) fuit Croatiae scriptor et litterarum cultor.[1][2]

Vita[recensere | fontem recensere]

domus Pandžić in Drinovci

R. P. Basilius Pandžić OFM, anno Domini 1918 natus, litterarum studiis ab ineunte aetate operam dedit, sacrae theologiae in Mandetrio studuit, deinde, moderatorum iussu, Romam pervenit, ut studia superiora perficeret. Primum scriptor noster in Athenaeo Antoniano anno 1943 in S. Theologia licentiatus renuntiatus erat, deinde historiae ecclesiasticae operam navavit,[1][2] et, postquam thesim De dioecesi Tribuniensi et Mercanensi conscripserat, doctor in S. Theologia solemni ritu inauguratus fuit.[3] Absoluto itaque praescriptorum studiorum curriculo, Romae apud Archivum Secretum Vaticanum per biennium paleographiam et rem diplomaticam didicit, laudabiliterque peregit. Postremo, in Facultate litterarum Universitatis Studiorum Romae anno 1945 inscriptus, rebus praesertim machometanis operam dedit egregiam, ut in eadem facultate anno 1951 doctor inaugurari mereret.[1][4] Anno vero 1947 archivarius generalis Ordinis Fratrum Minorum nominatus fuit, in quo officio usque ad annum 1985 permansit. Isto munere agente alia quoque archiva, praesertim illa Sanctae Sedis, assidue frequentavit, ut investigationes in archivo sui Ordinis factas compleret.[1] Sic duo volumina,[5] continuationis Annalium Minorum, saec. XVII a viro celeberrimo Luca Waddingo inceptorum, diligentissime adiunxit. De multis aliis argumentis, potissimum Proximi Orientis, Paeninsulae Balcanicae, Bosnae Argentinae, Americae Australis, ad normam optimorum studiorum conscripta opera publici iuris fecit. Pro S. Congregatione de Causis Sanctorum tres Positiones exaravit, quae postea ab ipsa Sacra Congregatione typis edita fuere:[1] de b. Nicolao Tavelić (1961),[6] de b. Beatrice de Silva (1970),[7] et de b. Liberato Weiss duobusque eius fratribus martyribus in Aethiopia interfectis (1983).[8]

Opera[recensere | fontem recensere]

Basilius Pandžić, Humac (Decembre 2016)

Opera latina[recensere | fontem recensere]

Opera latina Basilii Pandžić typis edita:[1][2]

  • Annales Minorum, vol. XXXI (1661–1670). Bazilije Pandžić. Romae 1956.
  • De dioecesi tribuniensi et mercanensi, u Studia Antoniana, vol. 12. Bazilije Pandžić. Romae 1959.
  • Sacra Rituum Congregatio, Sectio historica, n. 12: Sebenicen. Declarationis martyrii B. Nicolai Tavelić sacerdotis professi Ordinis Fratrum Minorum in odium fidei, ut fertur, in civitate Ierusalem interfecti (+1391), Positio super martyrio ex officio concinnata. Bazilije Pandžić. Typis Polyglotis Vaticanis 1961.
  • Annales Minorum, vol. XXXII (1671–1680). Bazilije Pandžić. Romae 1964.
  • Sacra Congregatio pro causis Sanctorum, Officium Historicum n. 6: Toletana Canonizationis Beatricis de Silva Fundatricis Monialium Franciscalium a Santissima Conceptione († c. 1492), Positio super vita et virtutibus ex officio concinnata. Bazilije Pandžić. Romae 1970.
  • Historia missionum Ordinis Fratrum Minorum, vol. IV. Regiones proximi Orientis et paeninsulae Balcanicae. Bazilije Pandžić. Romae 1974.
  • Sacra Congregatio pro causis sanctorum, Officium historicum, n. 108: Viennen. Beatificationis seu declarationis martyrii servi Dei et 2 sociorum O. F. M. in odium fidei, uti fertur, anno 1716 in Aethiopia occisorum Positio super martyrio ex officio concinnata. Bazilije Pandžić. Romae 1983.

Opera cetera[recensere | fontem recensere]

Opera cetera Basilii Pandžić sunt typis edita in aliis linguis (croatice, anglice, italice, germanice, galice).[1]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Zvonko Pandžić (ed.): Stephani Basilii Pandžić, O.F.M. – Opera omnia typis edita. Editio electronico modo confecta. Editiones Tusculanae. Zagreb, 2010. ISBN 978-953-55514-0-9.
  • Elisabeth von Erdmann-Pandžić (ed.): Regiones Paeninsulae Balcanicae et Proximi Orientis. Festschrift für Basilius S. Pandžić. Bamberg, 1988.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilius Pandžić spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 Zvonko Pandžić (ed.): Stephani Basilii Pandžić, O.F.M. – Opera Omnia Typis Edita. Editio electronico modo confecta. Editiones Tusculanae. Zagreb 2010.
  2. 2.0 2.1 2.2 HRVATSKA ENCIKLOPEDIJA, MREŽNO IZDANJE: Pandžić, Bazilije Stjepan. (Croatice), www.enciklopedija.hr, 2017.
  3. Basil Stephen Pandžić: De dioecese tribuniensi et mercanensi, Romae, 1959.
  4. Wixstatic: Isprave / Documents (Bazilije Pandžić). PDF
  5. vol. 31/1956, et 32/1964.
  6. Sacra Rituum Congregatio, Sectio historica, n. 12: Sebenicen. Declarationis martyrii B. Nicolai Tavelić sacerdotis professi Ordinis Fratrum Minorum in odium fidei, ut fertur, in civitate Ierusalem interfecti (+1391), Positio super martyrio ex officio concinnata. Bazilije Pandžić. Typis Polyglotis Vaticanis 1961.
  7. Sacra Congregatio pro causis Sanctorum, Officium Historicum n. 6: Toletana Canonizationis Beatricis de Silva Fundatricis Monialium Franciscalium a Santissima Conceptione († c. 1492), Positio super vita et virtutibus ex officio concinnata. Bazilije Pandžić. Romae 1970.
  8. Sacra Congregatio pro causis sanctorum, Officium historicum, n. 108: Viennen. Beatificationis seu declarationis martyrii servi Dei et 2 sociorum O. F. M. in odium fidei, uti fertur, anno 1716 in Aethiopia occisorum Positio super martyrio ex officio concinnata. Bazilije Pandžić. Romae 1983.