Basilius Ducas Camaterus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Basilius Ducas Camaterus, filius Andronici Ducae Camateri et frater Euphrosynae quae Alexio III Angelo nupsit, logotheta cursús meruit imperatore Manuele I. Contra Andronico Comneno rebellavit, malo successu, et iussu huius imperatoris excaecatus est. Officium rursus tenuit imperatore Alexio III genero, fortasse logotheta Aerarii Generalis. Amicus fuit fratrum Nicetae et Michaelis Choniatarum, qui illi epistulas nonnullas miserunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lynda Garland, Byzantine empresses: women and power in Byzantium AD 527-1204 (Londinii: Routledge, 1999) p. 211
  • Lynda Garland, "Morality versus Politics at the Byzantine Court: the charges against Marie of Antioch and Euphrosyne" in Byzantinische Forschungen vol. 24 (1997) pp. 259-295
  • Demetrios I. Polemis, The Doukai: A Contribution to Byzantine Prosopography (Londinii: Athlone Press, 1968) no. 100
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!