Baptista Mantuanus
Baptista Mantuanus (natus Mantuae 17 Aprilis 1447; ibidem mortuus 20 Martii 1516) fuit poeta et humanista Italicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Mantuanus natus est Giovanni Battista Spagnoli, a stirpe Hispanica. Mantuanus studiis se dedicavit sub Georgio Merula magistro Paduae.
Nato iurgio inter se et patrem, anno 1463, introiit in Carmeliticum ordinem cuius fuit postea Princeps (1513). Per annos 1470 studuit theologiam et fuit magister in monasterio Sancti Martini Bononiae. Anno 1493, rector studiorum factus erat in reformato monasterio Carmelitorum Mantuae constituto.
Mantuanus religiosa poemata latine composuit ad imitationem Vergilii. Scripsit etiam decem bucolica, epos quoddam Alphonso V rege Aragonum dedicatum, et librum cui titulus "De calamitatibus nostrum temporum", in quo nonnulla elementa culturae humanae vituperat. Mantuanus fuit auctor multorum aliorum operum. Praeclarusque autem fuit et extra Italiam.
Opera
[recensere | fontem recensere]- De vita beata : Cum novem distichis In laude accepit auctoris et opusculis. Ricardus Paffraet, Daventriae, circa 1495. (Digitalis editio apud Universitatis et Regionis bibliothecam Dusseldorpianam)
- De suorum temporum calamitatibus. Ricardus Paffraet, Daventriae 22. XI, 1497
- Baptistae Mantuani De patientia Aurei : libri 3. - Daventrie : Richard Vetus Pafraet, 1501. editio digitalis apud Universitatis et Regionis bibliothecam Dusseldorpianam
- F. Baptiste Mantuani Bucolica Seu adolescentia in decem aeglogas divisa / ab Jodoco Badio Ascensio familiariter exposita cum indice dictionum. - Argentinae, sumptibus Ioannis Pruß, 1503. Digitalis Editio
- Baptiste Mantuani carmen de fortunae. de Genuisset, Daventriae, 1510 (Formula:ULBDD)
- F. Baptistae Mantuani ... fastorum libri duodecim : praemittitur: Carmen ad Julium II., pontif. max. Carmen ad Leonem X., pontif. max. Vita auhoris ... ; ita et alia quaepiam. - Argentorati : Ex Aedibus Schurerianis, 1518. Digitalis Editio
Nexus
[recensere | fontem recensere]- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Formula:Meyers Online 4. Ed. Cohors 9, libellorum domus Bibliographic Instituti, Leipzig/Wien, 1885-1892, p. 89.
- Secundae Parthenices opus, typis in Coloniae, 1500, digital septem sapientum, project CAMENA
- Bucolics, apud Parisius in 1528, digital septem sapientum, project CAMENA