Ballet comique de la Reine

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Actus secundus ballationis Ballet comique de la Reine ad nuptias ducis de Ioiosa ostentatae

Ballet comique de la Reine fuit ballatio seu saltatio scaenica ad nuptias ducis de Ioiosa et Margaritae de Vaudemont ostentata. Quibus nuptiis. Lutetiae die 24 Septembris 1581 mira magnificentia celebratis, adfuerunt rex Henricus III regisque mater Catharina Medicaea. Ballatio a Balthazari Belloioio docta est, origine Sabaudo, qui se confitetur valet de chambre du Roi et de la Reine sa soeur.

Versio Anglica huius operis, titulo Tempe Restored, in forma ludi personati anno 1632 Londinii docta est a regina Henrietta Maria (nepte Catharinae Medicaeae), textu a poeta Aureliano Townshend recreato, scaenis ab Ignatio Jones designatis.

Fontes coaevi[recensere | fontem recensere]

  • Magnificences qui se doibvent faire aux nopces de Monsieur le Duc de Joyeuse, en Septembre et Octobre, 1581. MS BNF Fr. 15 831 f. 90 (vide Yates [1954] pp. 257-263)
  • Balthazar de Beaujoyeulx, Balet comique de la Royne, faict aux nopces de Monsieur le Duc de Joyeuse & madamoyselle de Vaudemont sa sœur. Lutetiae: Adrian Le Roy, Robert Ballard, & Mamert Patisson, 1582 Textus apud gallica

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!