Bad Liebenstein

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Castellum Liebenstein

Bad Liebenstein oppidum est in Circulo Wartburg, Germaniae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sub caelo prospero ad latus meridianum Silvae Thuringiensis sitas thermas quasdam vicis Grumbach et Sauerborn unitis anno 1801 creabant. Nominis origo autem est Burgus Liebenstein saeculi XIII cuius vestigia cum muro defensorio et ruina palatii Gothici in Monte castellano (altitudinis 465 metrorum) adhuc videntur. Usque annum 1673 possessores fuerunt domini Stein, postea administrantes ducatuum Saxoniae Gothensis et Saxoniae Mainingiensis imperatum venerunt.

Saeculo XIX exeunte Liebenstein, ducibus annuentibus, centrum sanatorium maioratum fiebat. Anno 1800 palatium ducale in complexum sanitarium redactum erat, quod in viridario situm est et oratorium Gothicum habet. Nostris diebus quoque refugium sanandorum est. Iam anno 1610 fortitudo sanatoria fontis Casimiri laudabatur. Mora therapeutica tempore Goethii mori recentissimo et dilectioni novissimae fuit. Medicus Adolphus Martini, qui thermas aquae frigidae in Elgersburg instituerat, huc vocatus est ad fundamenta sanatoria scientifica corroboranda.[1] Obtinentur et hodie effectus salubres apud homines laborantes defectibus in corde, in cardiovascularibus, in motione.

Saeculi XIX aedificia plura ad genus Classicum erecta sunt, nempe: palatium pristinum principum, fanum parochiale, Templum fontium, aula potatoria, villae diversae. Opera udo illita perpulchra secundum imagines Hadriani Ludovici Richter confecta videri possunt in Villa Feodora anni 1860.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

In regione circum Liebenstein visitatores alliciunt Catarracta Trusetal, Mons insularis cum semitis migratoriis plurimis, obeliscus Lutheranus apud Steinbach (unde Lutherum protegendum ad Castellum Wartburgense deduxerant), Castellum Altenstein.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bad Liebenstein spectant.