Ayanda Dlodlo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ayanda Dlodlo
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Maii 1963; Africa Australis
Patria: Africa Australis

Officium

Officium: member of the National Assembly of South Africa, member of the National Assembly of South Africa
Munus: politicus

Consociatio

Ayanda Dlodlo (Soweto in urbe anno fere 1963 nata)[1] est politica, olim repugnatrix, Africae Australis.

In Swazia educata est ubi pater, exsilio petito, rector scholarum meruit. Virgo annum duodevigesimum agens ad Angoliam anno 1980 vel 1981 profecta, patre nolente, miles exercitus rebellatorii Umkhonto weSizwe in Angolia facta,[2] in castra Caculama[pt] et Caxito, deinde ad Moscuam missa est ubi arti emissariae apud academiam militarem diplomaticam studuit. Mox in Britannia studia rerum maritimarum rectionisque navalis Cardiffae apud universitatem Cambrensem persecuta est.[3] In Swaziam redita brevi temporis spatio apud diarium Times of Swaziland, deinde in Africam Australem apud societates commerciales Telkom, Portnet, Sanlam operam dedit. Directrix vicaria fuit Procurationis Operum Specialium[en]. Consociationis veteranorum Umkhonto weSizwe usque in annum 2012 secretaria generalis meruit.[2]

Sodalis est congressus Africani Nationalis, cuius consilio de legislatura et gubernio participat. Legata est conventui nationali Africae Australis a die 6 Maii 2009. Consiliaria fuit praesidi Iacobo Zuma annis 2009 et 2010. Ministra deputata ab administratione publica a die 31 Octobris 2010, ministra a communicatione a die 31 Martii 2017, denuo ministra a rebus internis a die 17 Octobris 2017 fuit, praeside Iacobo Zuma. Eodem tempore delegata est pro Africa Australi apud Consortium Gubernii Aperti[en].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dies nativitatis non reperitur, sed se annum 18 agentem ad Angoliam anno fere 1980 profectam confessa est. "1980" apud #Nhlabathi (2012); "1981" in pagina "Armed Struggle Conference" apud Facebook
  2. 2.0 2.1 #Nhlabathi (2012)
  3. De institutis quae in Moscua et in regno Britanniarum frequentavit fontes non iam repperimus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]