Axella Lemaire

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Axella Lemaire
Res apud Vicidata repertae:
Axella Lemaire: imago
Axella Lemaire: imago
Nativitas: 18 Octobris 1974; Ottava
Patria: Francia, Canada
Axella Lemaire cum Francisco Hollande apud conventum Factionis Socialisticae 2011 picta

Axella, vulgo Axelle Lemaire (die 18 Octobris 1974 in Ottawa[1] nata) est politica Franciae quae Londinii vivit, sodalis Factionis Socialisticae et a die 9 Aprilis 2014 secretaria civica pro informatica, primo ministro Emmanuele Valls. Axella Lemaire ab initio in oppido Hull educata est (in regione metropolitana Ottawae hodieque in municipio Gatineau comprehenso), deinde ad Montem Pessulanum in Francia. Alumna est universitatis Parisiensis II, Instituti Scientiarum Politicarum eiusdem urbis, et Collegii Regii Londiniensis. A quaestionibus meruit iuxta politicum Britannicum Dionysium MacShane. Ab anno 2008 usque ad 2012 fuit secretaria factionis Socialisticae Francicae Londinio constitutae. Die 17 Iunii 2012 legata est apud conventum nationalem pro circulo Francicorum transmarinorum Europae septentrionalis, et mox a Francisco Hollande ad munus secretarii civici invitata, quod eo tempore recusavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic fr.wiki. In urbe Gatineau secundum Le Monde

Bibliographia[recensere | fontem recensere]