Ave Caesar morituri te salutant (Gérôme)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Ave Imperator morituri te salutant
"Ave Caesar morituri te salutant" ab Ioanne Leone Gérôme anno 1859 pictum
"Ave Caesar morituri te salutant": photographema anno 1859 divulgatum

"Ave Caesar morituri te salutant" est titulus tabulae ab Ioanne Leone Gérôme anno 1859 pictae, qua initium ostenditur ludi gladiatorum; hi imperatorem spectatorem Vitellium salutant. Tabula hodie in Pinacotheca Universitatis Yalensis monstratur. Eodem anno quo pictura confecta est, photographema factum est, dieque 1 Octobris 1859 a societate Goupil & Cie divulgatum, cuius exemplar hodie in Museo Condé servatur. Verba leviter differentia attribuit Suetonius a naumachis principi Claudio dicta: "Ave Imperator morituri te salutant."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]