Ave Imperator morituri te salutant

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Ave Caesar morituri te salutant (Gérôme)
Ave Caesar morituri te salutant: Ioannes Leo Gérôme anno 1859 pinxit gladiatores imperatorem Aulum Vitellium salutantes.

Ave, Imperator, morituri te salutant est verbum quod gladiatores ante pugnam in arena commissam dixisse dicuntur, sed sine fontibus. Verba semel reperiuntur in Suetonii opere De Vita Caesarum ("Divus Claudius" 21.6) qui sententiam "Have imperator, morituri te salutant!" in ludo naumachico anno 52 dictam esse adseverat:

Quin et emissurus Fucinum lacum naumachiam ante commisit. Sed cum proclamantibus naumachiariis: "Have imperator, morituri te salutant!" Respondisset: "Aut non," neque post hanc vocem quasi venia data quisquam dimicare vellet, diu cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda vacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam compulit.[1]

Graece Dio Cassius fere eandem sententiam de eodem ludo tradit: χαῖρε, αὐτοκράτορ· οἱ ἀπολούμενοί σε ἀσπαζόμεθα,[2] scilicet "Ave Imperator, morituri te salutamus".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, De Vita Caesarum "Divus Claudius" 21.6 textus
  2. Dio Cassius, Historia Romana 60.33.3-4

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • H. J. Leon, "Morituri te salutamus" in Transactions of the American Philological Association vol. 70 (1939) pp. 46‑50