Autocrator

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula ebenea imperatoris Constantini VII Porphyrogeniti a Christo coronati. Inscribitur: ΚΩΝΣΤΑΝΤΙΝΟΣ ΕΝ ΘΕΩ ΑΥΤΟΚΡΑΤΩΡ ΒΑΣΙΛΕΥΣ ΡΩΜΑΙΩΝ / ΙΣ ΧΣ "Constantinus in Deo autocrator rex Romanorum / Iesus Christus"

Nomen Autocrator[1] (Graece: αὐτοκράτωρ, scilicet "imperator sui iuris") iis attribuitur qui omnibus legibus soluti regnent. Volventibus temporibus adiudicatum est ducibus exercituum, imperatoribus Romanis itemque Byzantinis, qui eo titulo in loco veteris imperatoris utebantur. Verbum hodiernum autocratiae exinde nomen traxit. Titulus femininus est autocratira seu recentius "autocratorissa" (αὐτοκράτειρα, αὐτοκρατόρισσα).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g. "christianissimus autocrator Manuel": (vide p. 163 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!