Roman numeral 10000 CC DD.svg

Australia (continens)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Proiectio orthographica.
Pluteus Sahul (caeruleus), ad insulas Novam Guineam in septentrionalibus, Timoriam insulam in regione boreoccidentali, et Tasmaniam in regione australi extenditur.
Continens Pluteus Sahul cum Sundalandia.

Australia, nomen proprium aliquando in contextibus variarum disciplinarum Sahul, Australinea, et Meganesia appellatum, ut a terris civitatis Australiae distinguatur, est continens quae Australiam, Tasmaniam, Novam Guineam, Seram Insulam, fortasse Timoriam, et insulas vicinas comprehendit.

Australia est minima ex septem continentibus traditionalibus vulgo notis.

Nova Zelandia pars continentis Australiae non est, sed ad Zelandiam, continentem separatam et summersam, pertinet.[1] Ambae Nova Zealandia et civitas Australia sunt pars latiorum regionum, quae Australasia et Oceania appellantur. Nomen Oceania regionem quae continentem Australianam amplectitur significare saepe adhibetur, cum variis insulis in Oceano Pacifico quae in exemplari septem continentium non comprehenduntur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Keith Lewis; Scott D. Nodder et Lionel Carter (2007-01-11). "Zealandia: the New Zealand continent". Te Ara Encyclopedia of New Zealand .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, J., J. Golson, et R. Jones, eds. 1977). Sunda and Sahul: Prehistorical studies in Southeast Asia, Melanesia and Australia. Londinii: Academic Press. ISBN 0120512505.
  • Hall, Robert. 1998. The plate tectonics of Cenozoic SE Asia and the distribution of land and sea. In Biogeography and Geological Evolution of SE Asia, ed. Robert Hall et Jeremy D. Holloway, 99–131. Lugduni Batavorum: Backhuys Publishers.
  • Löffler, Ernst, A.J. Rose, Anneliese Löffler, et Denis Warner. 1983. Australia: Portrait of a Continent. Ricmondiae Victoriae: Hutchinson Group. ISBN 0091304601.