Aurora consurgens

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Aurora-birdsonthechurch.jpg

Aurora consurgens est tractatus de alchemia in lingua Latina mediaevali scriptus. Olim a Thoma Aquinate scriptus esse false census fuit. Veterrimum manuscriptum (Turici Zentralbibliothek MS. Rhenoviensis 172), mancum, fere anno 1420 confectum est. Completum exemplar fere anno 1450 confectum est (Praga, Universitni Knihovna, MS. VI. Fd. 26).

Opus[recensere | fontem recensere]

Textus magnam partem est commentarium saeculi X Arabici tractatus, Tabulae Chemicae, scriptae a Zadith Filio Hamuel sive Arabico alchemista Ibn Umail. Mala Latina conversio circum saeculum XII facta est. Textus murales imagines ekphrase describit subterranei pyramidis cubiculi, in quo smaragdinea aut marmorea tabula, hieroglyphicis signis insculptis, super mythici alchemiae conditoris Hermae Trismegisti genus iacet. Imagines postea additae sunt. Secundum Tabulam chemicam, pictogrammata transcripta sunt, quod certum facit Hermae doctrinae integritatem. Aurora consurgens repraesentat igitur scientiae Antiquitatis renovationis mythum, qui Renascentiae tempore magni momenti erat. Quam scientiam a deis ortam per pictogrammata tradere hominum verbis depravare vitet[1].

Praeclarae conversiones[recensere | fontem recensere]

Textus anno 1966 conversus et commentatus est a psychologa Maria-Ludovica von Franz, collega psychanalystae Caroli Jung[2].

Recensus manuscriptorum[recensere | fontem recensere]

Manuscripti exemplaria decem noti sunt[3] quorum omnes in Europaeis bibliothecis conservantur:

Illustrationes[recensere | fontem recensere]

In modernis operibus[recensere | fontem recensere]

  • Aurora consurgens est titulus operis power metal musicae a grege Brasiliano Angra compositi, anno 2006 editi. Involucrum primam manuscripti imaginem repraesentat, sive duos geminos in nigri aquilae unguibus.
  • Aurora consurgens etiam est titulus mythistoriae Italici scriptoris Angeli Vetturini, anno 2012 publicati. Involucri imago est proelium Solis et Lunae, a Turicensi exemplare inspiratum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Barbara Obrist Visualization in Medieval Alchemy International Journal for Philosophy of Chemistry, Vol. 9, No.2 (2003), p.131-170 apud rete
  2. Aurora Consurgens, le lever de l'aurore apud Cgjung.net
  3. Pagina de opere apud E-codices.unifr.ch

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aurora Consurgens (1966), liber editus a Maria-Ludovica von Franz.
  • Barbara Obrist, Les débuts de l'imagerie alchimique (XIV-XVe siècles), Le Sycomore, coll. « Féodalisme », 1982 (revisa a William Newman Medieval Academy of America 1985)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]