Aurelius Guterres

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Aurelius Guterres
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Iulii 1966; Venilale

Officium

Munus: professor

Consociatio

Factio: Revolutionary Front for an Independent East Timor

Aurelius Guterres, nomine vulgari pleno Aurélio Sérgio Cristóvão Guterres (apud Venilale natus die 27 Iulii 1966) est eruditus et politicus Timorae Orientalis. Alumnus est universitatis cuiusdam in Indonesia ubi iuribus, tardius et universitatis Massey in Nova Zelandia ubi evolutioni internationali studuit gradumque doctoris anno 2003 ascendit. Interdum annos duodetriginta apud universitatem nationalem Timorae Orientalis docuit ibique ab anno 2010 usque in 2016 rector meruit. Legatus est consilio nationali ab anno 2004 usque in 2007, a parlamento electus. Minister rerum externarum die 15 Septembris 2017 factus est, primo ministro Mari Alkatiri.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]