Aulus Ducenius Geminus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus Ducenius Geminus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 62 vel iam 61 consul suffectus creatus est. A Nerone imperatore eodem anno cum duobus aliis senatoribus, Lucio Calpurnio Pisone et Gaio Suetonio Paulino, curator vectigalibus publicis praepositus est[1]. Tum fuit legatus Augusti pro praetore Dalmatiae. Galba imperatore regnante anno 68/68 brevi tempore praefectus urbi Romae erat, sed celeriter Othone imperatore depositus est. A Vespasiano imperatore proconsul Asiae factus est, ut quidam putant[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XV 18,3
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 829