Augustus Baldwin Longstreet

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Augustus Baldwin Longstreet.

Augustus Baldwin Longstreet (Augustae Georgiae die 22 Septembris 17909 Iulii 1870) fuit causidicus, minister, educator, et humorista Americanus, qui libro Georgia Scenes innotuit. Patruus fuit Iacobi Longstreet, generalis Confoederati.

Vita[recensere | fontem recensere]

Longstreet natus est Augustae Georgiae, filius Gulielmi Longstreet inventoris. Gradum baccalaureatum anno 1813 in Universitate Yalensi accepit. Anno 1838 minister Methodisticus factus est.

Iacobum Longstreet Generalem Confoederatem, fratris filium, promovebat, atque Ioanne C. Calhoun diu utebatur. Mortuus est Oxoniae Mississippiae, et corpus in sepulcreto Sancti Petri inhumatum est. Lara Parker, actrix Americana, est eius "ter magna" neptis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • King, Kimball. 1984. Augustus Baldwin Longstreet. Bostoniae: Twayne Publishers. ISBN 0805774157.
  • Wade, John Donald. 1924, 1969. Augustus Baldwin Longstreet: a study of the development of culture in the South. Ed. cum praefatione et bibliographia M. Thomas Inge. Athenis Georgiae: University of Georgia Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]