Atomium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
AtomiumWWW.jpg
Bollen Atomium.jpg

Atomium nomen est monumenti extructi anno 1958 Bruxellis ut Expositionem mundanam tunc temporis Bruxellis habitam splendide exornaret.

Eius auctor est ingeniarius Andreas Waterkeyn.

Altitudo illius monumenti est 102 metrorum sive 335 pedum. Praebet aspectum moleculae cristallinae ferri cum novem atomis suis, ad quorum instar mirificentissime aedificatur. Ita novem ingentes sphaerae aluminio tectae inter se longis tubis metallicis artissime et elegantissime conectuntur ut aspectum praebeant cristalli ferrei ingentissimi. Unaquaeque sphaera 18 metra secundum diametrum metitur. Usque ad culmen itur anabathro rapidissimo cuius iam tunc temporis technica novissima erat, et quod ducit vectores celeritate 5 metrorum ana secundam!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Atomium spectant.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!