Roman numeral 10000 CC DD.svg

Anabathrum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bina anabathra.

Anabathrum,[1][2] anabathrum electricum,[1] vel scansorium,[1] est loculus, qui aut per obliquum aut ad perpendiculum movetur, ad homines vel onera transportanda.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vitruvius, architectus et machinator Romanus, primum anabathrum saeculo primo a.C.n. fecit; ope servorum vel animalium vel aquae, restibus et trocleis sursum deorsum movebatur.

Anno 1853, Elisha Graves Otis, machinator Americanus, saluti consulens, invenit apparatum, qui, restibus forte ruptis, anabathri lapsum frenaret.

Primum anabathum electricum fabricatum est a Werner von Siemens, anno 1880. Caupona Savoy Hotel talem apparatum primum possedit.

Partes anabathri[recensere | fontem recensere]

Anabathrum, de more, in sex dividitur partes, quae sunt:

  • Domus machinarum. Ubi, de more, intruuntur electricus locellus et apparatus tractorius.
  • Loculus. Est, ut ita dicatur, sæptum ipsum, ubi onus transportatur.
  • Libramentum. Sinit onera paribus ponderibus examinari et minima vi transportari.
  • Turris. Intra quam instruuntur ferra et, aliquando, motrum et electricus locellus. Ferris adhaeret loculus et per ea sursum vel deorsum movetur.
  • Tabulatum. Unde onus transportatur in loculum.
  • Puteus. Ubi instruuntur salutis instrumenta, quae anabathrum retinent et frenant.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Ebbe Vilborg, Norsteds svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. "Anabathrum" pronuntiatur [a'nabatʰrum].
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bachmann, Oliver. 1992. "Aufzüge und Fahrtreppen: Technik, Planung, Design." In Die Bibliothek der Technik, 66. Landsberg: Moderne Industrie. ISBN 3-478-93081-2.
  • Barney, G. (Ianuarius 2003). Elevator Traffic Handbook: Theory and Practice. ISBN 978-0-415-27476-0 .
  • Bernard, Andreas. 2006. Die Geschichte des Fahrstuhls: Über einen beweglichen Ort der Moderne. Fischer Taschenbuch 17348. Francofurti. ISBN 3-596-17348-5. Dissertatio Bauhausuniversität Weimar 2005.
  • Bernard, Andreas. 2014. Lifted: A Cultural History of the Elevator. Novi Eboraci: New York University Press.
  • Dispan, Jürgen. 2007. Aufzüge und Fahrtreppen: Branche im Wandel: Untersuchung zur Situation und Entwicklung der Branche Aufzüge und Fahrtreppen. Francofurti: Eschborn.
  • Dispan, Jürgen. 2015. Aufzugs- und Fahrtreppenbranche in Deutschland: Entwicklungstrends und Herausforderungen. Francofurti. Aufzugs-Branchenreport 2015.
  • Englert, Kerstin (textus), et Alfred Englert (photographemata). 1998. Fahrstühle in Berlin: Eine 100jährige Geschichte. Berolini: Jovis. ISBN 3-931321-96-7.
  • Ford, M. (2009). "Machine-Room-Less (MRL) Elevators" .
  • Harris, Tom. (2002). "HowStuffWorks "How Elevators Work"" .
  • Hirschauer, Stefan. 1999. "Die Praxis der Fremdheit und die Minimierung von Anwesenheit: Eine Fahrstuhlfahrt." Soziale Welt 50: 221–46.
  • Lampugnani, Vittorio Magnago, et al. 1984.Vertikal: Aufzug, Fahrtreppe, Paternoster: Eine Kulturgeschichte vom Vertikal-Transport. Berolini: Ernst. ISBN 3-433-02480-4.
  • Manavalan, Theresa. 2005. "Don't let them ride alone," New Straits Times, 30 Octobris 2005, p. F2.
  • "MonoSpace Mid-Rise Elevator.". 2009 .
  • Payer, Peter. 2018. Auf und Ab: Eine Kulturgeschichte des Aufzugs in Wien: Mit Fotografien von Christian Tauss und Christian Prinz. Vindobonae: Brandstätter. ISBN 978-3-7106-0198-9.
  • Ruprecht, Uwe. 1999. Aufzug: rauf und runter. Dortmund: Schack. ISBN 3-929983-09-5.
  • Simmen, Jeannot, et Uwe Drepper. 1984. Der Fahrstuhl: Die Geschichte der vertikalen Eroberung. Monaci: Prestel. ISBN 3-7913-0692-8.
  • Tetlow, K. (September 2007). "New Elevator Technology: The Machine Room-Less Elevator" .
  • Unger, Dieter. 2015. Aufzüge und Fahrtreppen, ein Anwenderhandbuch, ed. secunda. Berolini et Heidelnergae: Springer-Vieweg. ISBN 978-3-662-46501-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad anabathra spectant.