Latinitas bona

Athenae (demus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Athenae (discretiva)

Athenae
Δήμος Αθηναίων (Αθήνα)
Athenae (Greece)
Athenae
Athenae
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Attica
Unitas regionalis Athenae Mediae
Area 38.964 km²
Numerus incolarum 664046
(census anni 2011[1])
Spissitudo incolarum: 17043 incolae per km²
Latitudo 37° 59' N
Longitudo 23° 44' E
Sedes administrativa Athenae
Pagina interretialis www.cityofathens.gr
2011 Dimos Athineon.png
Situs Athenarum in regione Attica
Praesidium demi Athenarum iuxta plateam Cotzia iacens
Demi et communia pristinae nomarchiae Athenarum. 1: Urbs Athenae
Partitiones demi Athenarum

Athenae est numero incolarum maxima e 66 demis regionis Atticae, in Regionali Athenarum Mediarum Unitate iacens. Praeest administrationi urbis Athenarum, Graeciae caput.

Numerus incolarum[recensere | fontem recensere]

Annus Incolae Auctio Spissitudo
1961 627 564 - 16 106,3/km²
1971 867 023 +239 459/+38,16% 22 251,9/km²
1981 885 737 +18 714/+2,16% 22 732,2/km²
1991 772 072 -113 665/-12,83% 19 815,0/km²
2001 745 514 -26 558/-3,44% 19 133,4/km²

Demarchi[recensere | fontem recensere]

Demus Athenarum a demarcho seu magistro urbis dirigitur. Hoc officium primus implevit anno 1836 Anargyrus Petraces. Annis 2006-2010 Nicetas Caclamanes, vir rerum politicarum peritus factionis Novae Democratiae, fuit demarchus Atharum. A die 29 Decembris 2010 Georgius Camines (Γεώργιος Καμίνης), qui canditatus liber (i.e. nulli factioni adhaerens) in electione praevaluit, hoc munere fungitur.

Partitiones demi Athenarum[recensere | fontem recensere]

Demus e septem partitiones seu δημοτικά διαμερίσματα complectitur, quarum forma in tabula vides:

  1. Mediae Athenae, regio commercialis, Ομόνοια, Πλάκα, Στάδιο
  2. Regiones meridionales a Novo Mundo ("Νέος Κόσμος") auspicantes
  3. Regiones ad eurum spectantes (Αστεροσκοπείο, Πετράλωνα et Θησείο)
  4. Regiones occidentales (Κολωνός, Ακαδημία Πλάτωνος et Σεπόλια)
  5. Regiones boreales superiores
  6. Regiones boreales inferiores (Πατήσια et Κυψέλη)
  7. Regiones orientales (Αμπελόκηποι, Ερυθρός Σταυρός, Πολύγωνο aliaeque).

Septem partitiones administrationis causa formatae sunt, Athenienses autem urbem in vicos translaticios, quos γειτονιές ("vicinias") vocant, dividunt, quorum quisque historia ac proprietatibus differt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs interretialis urbis Athenarum (Neograece, Anglice)