Astrid Meyer-Schubert

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Emolumentum homunculi ante partum: Meyer-Schubert saepe effectus temporis istius philosophice explorat

Astrid Meyer-Schubert (nata anno 1956 in urbe Holtisminni) Germanica philosopha in rebus ad cultum atque humanitatem spectantibus est, quae vitam Vindobonae degit.

Eruditio et instructio[recensere | fontem recensere]

Meyer-Schubert apud Universitatem Liberam Berolinensem et philosophiae et scientiis religiosis et historiae studuit, antequam baccalaureatu anno 1994 laurearetur. Ibidem superioribus petentibus tunc praelectiones nonnullas in scientiis religiosis perfecit. Anno 1991 thesim pepigit et defendit, cui titulus Mutterschoßsehnsucht und Geburtsverweigerung. Zu Schellings früher Philosophie und dem frühromantischen Salondenken. Patronus doctoratus fuit Nicolaus Heinrich, philosophus Berolinensis. Annis a 2001 ad 2003 Hilariopoli docebat de Philosophia classica Germanica (quae vocatur Idealismus Germanicus tempus inter 1781 et 1831 comprehendens) necnon de Romanticismo anteriori (de periodo inter annos 1795/98 et 1804); id moderabatur Universitas Bucarestensis, alma mater in capite Romaniae. Vindobonam iit ubi nostris diebus scripta edit, conventiculos moderatur, tractationes exarat.

Momentum instructionum indagationumque eius iacet in rebus his:

  • In quaestionibus de nondum natis: quemadmodum in matris gremio moveantur? quam vim habeat periodus ista gravissima in uniuscuiusque vita posteriori?[1]
  • Criticat, quia parvi aestimantur notiones classicae de intellectu in plurimis systematibus scientificis hodiernis, ut Europaeorum identitas magis magisque periclitetur.

Annis currentibus augebatur eius inclinatio scientifica in res Christianas. Ei in animo est, ut viae novae conciliationis inter culturam Europaeam cum radicibus saepe Christianis et mundum saeculare inveniantur. Meyer-Schubert statum feminarum in multis societatibus varium indagabat. Ei persuasum est mundum Christianum feminis dignitatem optimam reservare. [2]

Opera[recensere | fontem recensere]

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Mutterschoßsehnsucht und Geburtsverweigerung. Zu Schellings früher Philosophie und dem frühromantischen Salondenken, Vindobonae 1992. ISBN 3-900767-98-X
  • Über das Leiden des Menschen am Menschen, Traktat. Berolini 2003. ISBN 3-8280-1942-0
  • (editrix) Mein erstes Universum. Welt und Würde des vorgeburtlichen Kindes, Be&Be Verlag, Ad Sanctam Crucem 2015. ISBN 978-3-902694-81-2
  • Der Zeit voraus. Zur Belebung der christlich-europäischen Kultur, Fromm Verlag, Saraviponte 2017. ISBN 978-3-8416-0691-4
  • Philosophie des Anfangs. Auf dem Weg zur christlichen Geburt, ex editionibus Bernardi ad Abbatiam B.M. de Nemore 2019, cum libri propositione, ISBN-13: 9783810703125, 121 paginarum

Symbolae scientificae selectae[recensere | fontem recensere]

  • "Denken und Technik. Zur Geschlechtlichkeit der Reflexion bei Heidegger", apud: Heidegger – Technik-Ethik-Politik. Ediderunt R. Margreiter/K.Leidlmeir, Herbipoli 1991. ISBN 3-88479-607-0
  • "Weibliche Identität und fetales Selbst. Zum Verhältnis von Mutter und Fetus", apud: Zeitschrift für Pränatalpsychologie und -medizin, Heidelbergae 1993. ISSN 0943-5417
  • "Das weibliche Gewissen. Zum Problem der Ungeschichtlichkeit des Mutterbildes", apud: Rationalität, Gefühl und Liebe im Geschlechterverhältnis. Ediderunt Charlotte Annerl, Ursula et Werner Ernst. Pfaffenweiler 1995. ISBN 3-8255-0071-3
  • "Schopenhauer und die Hexe – Idee und Wille", apud: Ethik und Vernunft. Schopenhauer in unserer Zeit. Edidit Wolfgang Schirmacher. Vindobonae 1995. ISBN 3-85165-023-9
  • "Gebären und Geboren werden. Anthropologie aus weiblicher Sicht", apud: Zur Auffälligkeit des Leibes. Edidit Akashe Böhme. Francofurti ad Moenum 1995. ISBN 3-518-11734-3
  • "Rhetorik in ihrer weiblichen Geschlechtsspezifik. Die feministische Linguistik", apud: Temeswarer Beiträge zur Germanistik, vol 3. Edidit R. Nubert. Timisvariae 2001. ISBN 973-585-353-1
  • "Europa und das Christentum. Wozu braucht Europa Gott?" Apud commentarios Die Neue Ordnung, 5/2016, p. 341-353, ISSN 0932-7665; recensetur a Varnerio Olles hic apud Einsicht 1/2018
  • "Psychoanalytische Beichte. Die Frage der Schuld", apud commentarios Die Neue Ordnung a Laurentio Siemer OP et Eberhardo Welty OP fundatos. Edidit Institutum de scientiis socialibus Walbeberg, anni 67/fasciculus 1/2013, p. 53-62, ISSN 0932-7665
  • "Welt und Würde des vorgeburtlichen Kindes", apud Die Neue Ordnung 4/2014, p. 287-293, ISSN 09 32-7665.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confer praesentationem anthologiae conventualis anni 2015 praetitulatae Mein erstes Universum, quam Meyer-Schubert ediderat: Es handelt sich hier um einen Bereich, der von Seiten der wissenschaftlichen und gesellschaftlichen Rationalität vergessen wird. Demgegenüber bezeugt die Bereitschaft, das vorgeburtliche Kind als ein lernendes und fühlendes Wesen ernst zu nehmen, einen weiteren Zivilisationsschritt in der Entwicklung der Menschheit. Um dem vorgeburtlichen Kind gerecht zu werden, ist die Zusammenarbeit von Philosophie, Theologie, Psychologie, Medizin und Kunstwissenschaft erforderlich. Da der Mensch ab der Zeugung Mensch ist, unterliegt auch der vorgeburtliche Lebensbereich der menschlichen Würde. - Quod relegi potest hic in paginis Abbatiae Sanctae Crucis
  2. Confer commentarium de praelectione mense Decembri 2010 Vindobonae habita: Die Philosophin Astrid Meyer-Schubert sieht in einem Vergleich zwischen den derzeit angebotenen verschiedenen Frauenmodellen in Europa die Selbstbestimmung der Frau im Christentum am besten grundgelegt, 'am gegebensten', an. Wie sie in einem Vortrag am Institut für Ehe und Familie (IEF) in Wien ausführte, wird diese Aufwertung der Frau vor allem durch eine 'Vergeistigung der Mutterschaft' erzielt, eine Neugewichtung des Geistwesens Mann-Frau, bezugnehmend auf die initiierende Wirkung Marias im Neuen Testament. Meyer-Schubert verglich in ihrem Vortrag weiters die Frauenbilder der gemäßigt bürgerlichen und der radikalen autonomen Frauenbewegung, das moderne westliche Frauenbild sowie das Frauenbild des Islam. In der heutigen westlichen Gesellschaft ortet sie vor allem eine Gefahr für die Frau durch 'Egomanie', eine 'Ich-Fessel', durch die sie durch medial vermittelte Ideale wie 'ewige Schönheit und Jugend leicht manipulierbar wird. - Editio interretialis foliorum catholicorum Katholisches. Magazin für Kirche und Kultur, 28 Decembris 2010.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]