Associatio Esperantica Danica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Congressus linguae Ido 1935 in Dania/Fredericia celebratus

Associatio Esperantica Danica (Esperantice: Dana Esperanto-Asocio / DEA, Danice: Esperantoforeningen for Danmark) sodalitas officialis esperantistarum Daniae est. Nomen vetus fuit Centra Dana Esperantista Ligo (CDEL). Praeest Petrus Wraae ex anno 2016 succedens Helenae Schrøder quae munere isto functa erat inde ab anno 2003.

Munera et historia[recensere | fontem recensere]

Periodica "Esperanto en Danio" et "Esperanto-nyt" ab associatione ista conficiuntur. Liber definitivus primus iam anno 1890 a Christiano Nielsen Flensburgi editus erat, quem pauci tantummodo noverant. Anno 1897 Petrus K. Toksvig diurnarius primam associationem in Nykøbing Selandiae condidit. Anno 1904 Fredericus Skeel-Giørling librum didascalicum cum glossario in lucem extulit, qui vulgationi Esperanticorum in Dania feliciter profuit. Etiam asseclae linguae Ido in Dania tunc vigebant congressum facientes.

Congressus universalis anno 2011 Hafniae celebratus - introitus

Mense Ianuario 1908 Maria Schröder instigabat ut Unio centralis esperantistarum Danica (Centra Dana Esperantista Ligo) conderetur. Mense Augusto 1908 Dresdae Congressus universalis IV celebratus est cui Ludovicus Zamenhof ipse adfuit. Eodem anno insuper Sodalitas Esperantica Hafniensis (KEK) condita est. Anno 1909 circuli additi sunt in oppidis Ålborg, Vejle, Randers et Århus, anno 1910 in Esbjerg. Primum bellum mundanum omnia discussit, tamen annis postbellicis res Esperanticae in Dania effloruerunt. Hoc promovebant etiam magistri peregrini qui secundum methodum naturalem, quae dicebatur, docebant.

Annis 1933 et 1934 duo milia hominum cursus participaverunt. Esperantistae Bello altero pancosmico saeviente multa clam fecerunt sub occupatione Germanica. Anno 1948 associatio ferriviae addictis fundata est (Dana Esperantista Fervojista Asocio - Dansk Jernbane Esperanto-Forening, compendiarie DEFA). Valde diligebant homines cursus in instituto "Helsingør International High School" oblatos, quos Laurentius Friis disponebat. Annis 1956, 1962, 1975 et 2011 Universalis Societas Esperantica Congressus universales Hafniae instituit. Multos annos (1938-1979) domus editoria "Dansk Esperanto-Forlag" multa opera pretiosa in lucem protulit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]