Arto Paasilinna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Arto Paasilinna

Arto Paasilinna (natus 20 Aprilis 1942 Kittilae (in Lapponia); mortuus in Espo die 15 Octobris 2018), fuit inter scriptores clarissimos dilectissimosque Finniae. Peritissimus cum salis tum scurrilitatis esse perhibetur, laude et praemiis multis variisque afficiebatur, velut Premio Letterario Giuseppe Acerbi anno 1994.

Diurnarium munus discebat, postea scribebat pro ephemeridibus variis. Ad lucem edidit fabulas solutas (vel mythistorias adhuc 35, quarum multi pellicula redditi sunt. Libri ipsi vertebantur in linguas fere 20.

Diu neglegebatur auctor noster a philologis Finnicis, quae res mutata est, cum primum notior factus est per nationes alias, primum in Francia. Sermo rudis neque nimis elegans. Homines suae nationes et eorum vitia interdum dicacter deridet.

Arto quotannis, saepe autumno, librum novum edere solet.