Arthurus Ransome

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Arthurus Michell Ransome (vulgo Arthur Michell Ransome, natus die 18 Ianuarii 1884, mortuus Heald Green die 3 Iunii 1967) fuit scriptor diurnariusque Anglicus. Ledesiae natus, in Schola Rugbeiensi educatus, Londinium iit, ubi de humani cultu urbis scribere coepit. Anno 1909 Ivy Constantiam Walker in matrimonium duxit. Anno 1912 vitam Anscharii Wilde edidit, propter quam ab Alfredo Douglas libelli famosi accusatus in ius vocatus est; Ransome autem causam vicit. Anno 1913 in Russiam iit, ubi collectionem fabularum popularium scripsit. Sequenti anno commentarios de Primo bello mundano modo erupto pro diurnario The Daily News scripsit. Deinde Res novas Russicas in commentariis librisque descripsit. Amicus erat Vladimiri Lenin, Leonis Trotskij, ac praesertim Caroli Radek, sed etiam nuntios procuratoribus Britannicis MI5 praebuit. Anno 1924 divortium cum Ivy fecit et feminam Russicam Eugeniam Petri filiam Shelepina duxit, quacum Tallinnae vixit. Deinde in Angliam regressus se cum uxore collocavit in Regione Lacuum, ubi opera notissima scripsit, series librorum puerilium Swallows and Amazons de pueris Anglicis, qui navigant in lacubus et cogitatione utentes magna incepta sibi creant.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

The Big Six

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brogan, Hugh. The Life of Arthur Ransome. Londinii: J. Cape, 1984.
  • Chambers, Roland. The Last Englishman: The Double Life of Arthur Ransome. Londinii: Faber and Faber, 2009.
  • Hammond, Wayne G., editor. Arthur Ransome: A Bibliography. New Castle, DE: Oak Knoll Press, 2000.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Societas Arthuri Ransome (Anglice)