Arteria cerebelli inferior anterior

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

In figura arteria cerebelli inferior anterior in parte sinistra et infra designata inveniri potest, cursus eius principalis est superficie cerebelli.

Arteria cerebelli inferior anterior (TA: 12.2.08.019) cum abbreviatura internationali AICA est vas sanguineum superficie principaliter cerebelli et ramus arteriae basilaris.

Mala arteriae cerebelli inferioris anterioris imprimis ad insultos ischaemicos (apoplexiam) spectat. Aneurysmata rarius sunt.

Anatomia topographica[recensere | fontem recensere]

Arteria cerebelli inferior anterior proxime nervos craniales VI, VII, VIII et pontem locata est.

Mala[recensere | fontem recensere]

Ea sunt imprimis obstructiones atheroscleroticae arteriae cerebelli inferioris anterioris (→apoplexia cerebri), quae dignoscuntur, sed rarius quam arteriarum cerebelli superioris et cerebelli inferioris posterioris[1]. Aneurysmata hic rarius sunt[2].

Syndroma arteriae cerebelli inferioris anterioris (syndroma AICA)[recensere | fontem recensere]

Syndroma AICA simul est syndroma vascularis, quod est fluxum reductum sive abscissum (ut in apoplexia) symptomata peculiaria efficere. Aegroti vertigine, nausea, tinnitu, statu et ambulatione inconstante impediti sunt[3]. Raro syndroma Horneriense observari potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tohgi H., Takahashi S., Chiba K., Hirata Y. (1993). "Cerebellar infarction. Clinical and neuroimaging analysis in 293 patients. The Tohoku Cerebellar Infarction Study Group". Stroke 24 (11): 1697-701 
  2. Doan V., Lemos-Rodriguez A. M., Sreenath S. B., Unnithan A., Recinos P. F., Zanation A. M., Sasaki-Adams D. M. (2016). "Using the Endoscopic Endonasal Transclival Approach to Access Aneurysms Arising from AICA, PICA, and Vertebral Artery: An Anatomical Study". J Neurol Surg B Skull Base 77 (3): 207-11 
  3. Ikegami-Takada T., Izumikawa M., Doi T., Takada Y., Tomoda K. (2012). "AICA syndrome with facial palsy following vertigo and acute sensorineural hearing loss". Auris Nasus Larynx 39 (2): 244-8 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • American Physical Therapy Association, Section on Neurology de apoplexia arteriae cerebelli inferioris anterioris. (Anglice)