Arteria cerebelli superior
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Arteria superior cerebelli (TA: 12.2.08.019) sive arteria cerebelli superior cum abbreviatura internationali SCA est vas sanguineum superficie principaliter cerebelli et ramus arteriae basilaris.
Mala arteriae superioris cerebelli imprimis ad insultos ischaemicos (apoplexiam) spectat. Aneurysmata rarius sunt.
Anatomia topographica
[recensere | fontem recensere]Ambae arteriae superior cerebelli rami arteriae basilaris sub divaricationem eius - dextrorsum et sinistrorsum - inveniri potest.
Mala
[recensere | fontem recensere]Ea sunt imprimis obstructiones atheroscleroticae arteriae superioris cerebelli (→apoplexia cerebri), quae dignoscuntur - rarius quam arteriae cerebelli inferioris posterioris, crebrius quam arteriae cerebelli inferioris anterioris[1].
Syndroma arteriae cerebelli inferioris anterioris (syndroma SCA)
[recensere | fontem recensere]Syndroma SCA simul est syndroma vascularis, quod est fluxum reductum sive abscissum (ut in apoplexia) symptomata peculiaria efficere. Aegroti vertigine, nausea, tinnitu, hemiataxia cum statu ambulationeque inconstante impediti sunt. Raro nystagmus, syndroma Horneriense observari possunt. Capitis dolor deest.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Tohgi H., Takahashi S., Chiba K., Hirata Y. (1993). "Cerebellar infarction. Clinical and neuroimaging analysis in 293 patients. The Tohoku Cerebellar Infarction Study Group". Stroke 24 (11): 1697-701