Arsenius Menščiсov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Arsenius Menščiсov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Novembris 1807; Tver Governorate
Obitus: 1884; Moscua

Officium

Munus: Linguista
Patronus: Main Pedagogical Institute

Memoria

Laurae: Knight third class of the Order of Saint Anne

Arsenius Ioannis f. Menščikov (Russ. Арсений Иванович Менщиков, in libris suis modo Germanico, tunc Russiae vulgato, Menstschikow), die 26 Octobris calendario Iuliano (7 Novembris Gregoriano) anni 1807 natus et die 30 Martis (11 Aprilis) anni 1884 mortuus, fuit philologus et philosophus Russicus et poeta Latinus. Natus in gubernio Tueriensi, presbyteri filius, Tueriae et Mosquae et Berolini educatus, in Universitate Mosquensi docuit (annis 1848–1866}. De Cratylo Platonis dissertationem scripsit et Philebum Russice vertit. Carmina composuit Latina et Graeca, inter ea carmen, liberationem agricolarum anni 1861 laudans. Slavenophilis[1], ut dicitur, propinquus, in oratione Latina de eruditione aetatis Byzantinae scientiam Russicam ad studia Byzantina vocat. Alexander Herzen nuptias eius memorat[2].

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]