Ars viaria

E Vicipaedia
Opus artificis Banksy Bristoli in muro

Ars viaria est quaelibet ars in propatulis exhibita, ab artificibus in viis laborantibus acta et pigmento vel charta vel schidis adhaesivis vel laminis interrasilibus vel operibus tessellatis vel etiam arte animandi utentibus. Genera huius artis adgregant non solum artes visuales velut graphitum, sed quoque, verbi gratia, praestigiam et pantomimos.

Artifices qui viarii dicuntur artem eorum provocant opera locando in locis non musivis. Hi artifices volunt eorum opera populo impertire de causis ad societatem spectantibus, modis pulchris, sed pulchritudine non conclusis.[1] Ioannes Fekner dixit artem viariam esse "omnem artem in viis sitam, quae non sit graphitum."[2]

Causae artem viariam faciendi numerosae sunt. Ars viaria gravis modus populi movendi esse potest, cum publica sit et a multis videatur. Artifices alii ducunt spatia urbana operibus musivis prodesse; aliis placeant ardua periculaque artem in loco publico illegitime ponendi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Schwartzman, Allan, Street Art, The Dial Press, Doubleday & Co., New York, NY 1985 ISBN 0-385-19950-3
  2. Anglice "all art on the street that's not graffiti." Lewisohn Cedar, Street Art: The Graffiti Revolution, Tate Museum, London, England 2008 ISBN 978-1-85437-767-8

Nexus interni

Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!