Latinitas bona

Argentovaria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Argentovaria vel Castrum Argentariense fuit oppidum Celtarum et castellum Romanum ubi nunc est vicus Horbourg-Wihr[1] in Alsatia. Talis est locatio a plerisque hodie probataː aliae quidem fuerunt nec testimonium irrefutabile adhuc exstitit.

Nomen[recensere | fontem recensere]

A geographo Claudio Ptolemaeo et in Tabula Peutingeriana nomen Argentovariae citatur.[2] Ptolemaeus Argentovariam urbem populi Rauricorum fuisse dixit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 378 imperator Gratianus proelio apud Argentovariam Alamannos Lentienses vicit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Encyclopaedia Arbre celtique
  2. Ptolemaeus, Geographia, 2, 9. – Tabula Peutingeriana, Segmentum 2, 4.