Argelia

E Vicipaedia
Castellum Hartenfels, Argeliae

Argelia sive Torgavia[1] (Theodisce: Torgau) est urbs in Saxonia ad Heribam sita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Kalendis Ianuariis 2019 habuit incolas 20.065; quaestus maioris momenti sunt fabricae vitrorum et porcellanorum. Nucleus historicus urbanus multis aedificiis temporis Renatorum constituitur et Castello Hartenfels coronatur. Agitur de vico piscatorum, qui ex saeculo XII centrum nundinarum fiebat et saeculo XIII privilegia urbana nactus est.

Reformatorum mellarium[recensere | fontem recensere]

Magni momenti fuit Reformationi; uxor Lutheri Catharina de Bora in Ecclesia Deiparae sepulta est. Argeliae anno 1525 condita est Unio Torgaviensis; anno 1530 ibidem scripti sunt sic dicti Articuli Torgavienses. Oratorium castellanum esse dicitur primum fanum secundum notiones Lutheranas restitutum (e.g. cum ambone in centro). Et Philippus Melanchthon persaepe Argeliae erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1325

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Argeliam spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!