Ardebilia

E Vicipaedia
Wikidata Ardebilia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Irania
Locus: 38°15′0″N 48°18′0″E
Numerus incolarum: 529 374
Zona horaria: UTC+03:30

Gestio

Procuratio superior: Central District

Geographia

Superficies: 18.01 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Tiszavasvári

Ardebilia[1] (Persice اردبیل, Atropatenice Ərdəbil, اردبیل) est urbs Iraniae, provinciae eiusdem nominis caput. In ripa fluminis Aquae Nigrae (Kara Su) Araxis accolae sita est. Incolas 564 374 habuit anno 2016, quorum maior pars Atropateni sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ab ultimis Sassanidis Ardebilia nota est. Regionis Caliphati caput erat. A Mongolis anno 1220 capta et destructa est. Ismael I Safavidarum primus Ardebiliae natus et sepultus est. Saeculo XVIII caput chanatus Ardebiliensis fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v. "Persia". Vel Ardebila, — Hectoris De-Toni Repertorium geographico-polyglottum in usum «Sylloges algarum omnium». Patavii: Typis Seminarii, 1894.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 38°15′0″N 48°18′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!