Archippus Perttunen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Archippus Perttunen
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1769; Q16021705
Obitus: 7 Decembris 1841; Q16021705
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: peasant, poëta

Archippus Ioannis filius Perttunen (Carelice Arhippa Perttunen, Russice Архип Иванович Перттунен), circa annum 1769 in vico Ladvozero districtus Kemiensis gubernii Archangelopolitani natus et anno 1841 ibidem mortuus, fuit rhapsodus Carelicus praeclarus, qui maiorem partem Kalevalae cantuum Eliae Lönnrot cantavit.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Agricola Carelicus, a familiaribus plus quam mille runas epicas et lyricas didicit et cantavit. Anno 1834 Lönnrot eum visitavit et cantus multos, sed non omnes, perscripsit. In Kalevala a Lönnrot refecta in cantibus Perttunen multae res mutatae sunt. Annis 1836 et 1839 Ioannes Cajan[fi] et Matthias Alexander Castrén Archippum visitaverunt ut runas colligerent. Filius Archippi Michael (1817—1899), nepotes et eorum liberi etiam carmina Carelica epica cantabant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]